Sigibertus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sigibertus I rex Franciae

Sigibertus I (natus circa annum 535, mortuus Novembris vel Decembris 575) fuit rex Francorum Austrasiae ab anno 561 ad usque mortem. Sigibertus filius quintus Chlotarii I regis fuit. Patre mortuo regnum inter filios divisum est, i.e. praeter Sigibertum inter Charibertum I, Gontranum I et Chilpericum I. Sigibertus Austrasiam accepit atque Durocortori regnavit. Regnum suum ad usque Massiliam et Provinciam Narbonensem patuit. Chilperichus frater aegre ferebat, quo modo regnum divisum erat et, cum Sigibertus contra Avaros bellum gereret, nonnullas urbes cepit, quas autem Sigibertus ex expeditione reversus recepit et etiam caput Chilperici, Suessonas expugnavit et occupavit. Chariberto anno 567 sine heredibus mortuo fratres reliqui eius regnum inter se diviserunt, Lutetiam communes administrabantur. Sed etiam tum Chilperichus sua parte non contentus saepe contra fratres bellum gerebat.

Anno 566 Sigibertus Brunichildem, filiam regis Visigothorum Athanagildi in matrimonium duxit, anno insequente Chilpericus sororem Brunihildae Galsuindam duxit, quod ut frater Sigibertus filiam regis uxorem voluit, sed tamen amatam Fredegundam non reliquit, anno 570 Gailsuindam necare iussit et Fredegundam duxit. Nunc scilicet Brunihilda uxor fratris eum ira persequebatur. Iterum ad bellum itum est, sed tum primo Gontranus frater Sigiberto adfuit, deinde Chilperico favebat, denique se recepit. Sigibertus impetum in Chilpericum fecit et eum, qui paene salutis desperabat Tornaci obsidebat.

Sigibertus sicariis necatur

.

Iam et milites Chilperici ad Sigibertum deficiebant et regem communem faciebat, cum sicarii a Fredgunda missi Sigibertum necaverunt. Cum filius Sigiberti Childebertus II (natus 570) paene infans fuit, belli fortuna hoc facto mutata est et Chilpericus magnam partem regni Sigiberti expugnavit.