Coordinata: 37°35′15″N 76°17′21″W / 37.5875°N 76.28917°W / 37.5875; -76.28917

Rappahannock Flumen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rappahannock solis occasu visum.
Regio quam Rappahannock exhaurit.
Conspectus in Fredericksburgum ex ripa opposita, Martio 1863.

Rappahannock est flumen in Virginia orientali in Civitatibus Foederatis situm, circa 195 milia passuum longum.[1] Quod paene omnem civitatis partem septentrionalem peragrat, a Iugo Caeruleo monte in occidente, trans pedemontium, ad Sinum Chesapeacum prope meridianam Fluminis Potomaci partem.

Rappahannock, flumen magni momenti in historia Americana locus fuit primarum coloniarum in Colonia Virginiana, et deinde locus maioris theatrum belli in Bello Civili Americano. Expeditionibus inter septentriones et meridiem impedimentum reapse fuit orientalis theatri belli finis, inter Septentrionem (Unionem) et Meridiem (Civitates Confoederatas Americae).

Flumen aream 2848 milium passuum quadratorum exhaurit, fere 6 centesimae terrae Virginianae. Multum huius regionis rusticum et silvestre est, sed progressum ampliatum decenniis recentioribus propter incrementum in meridiem suburbiorum Vasingtoniae accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. U.S. Geological Survey. National Hydrography Dataset high-resolution flowline data. The National Map.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]