Radulphus Regenvanu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Radulphus Regenvanu
Res apud Vicidata repertae:
Radulphus Regenvanu: imago
Nativitas: 20 Septembris 1970; Suva
Patria: Vanuatu

Officium

Officium: Member of the Parliament of Vanuatu
Munus: anthropologus, Politicus

Consociatio

Factio: no value

Radulphus, praenominibus vulgaribus Ralph John Regenvanu (Suva in urbe Vitiorum die 20 Septembris 1970 natus) est eruditus et politicus Vanuatus.

Patre politico Vanuatuensi ex insula Malekula orto, matre presbytera Australiana, Radulphus Regenvanu in insulis Vitiensibus Australiaque et Vanuatu educatus est. Alumnus est universitatis nationalis Australianae ubi anthropologiae et archaeologiae studuit. Curator musei nationalis Vanuatuensis, anno 1994 inter conditores consociationis museorum insularum Pacificarum, ab anno 1995 director Loci Culturalis Vanuatuensis[en] fuit. Legatus est apud parlamentum Vanuatuense pro circulo Portus Vilae a die 2 Septembris 2008. Minister meruit ab anno 2010, variis muneribus, sub primis ministris Sato Kilman, Moana Carcasses Kalosil, Iosepho Natuman. Die 19 Decembris 2017 minister a rebus externis factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Vanuatuenses 2011–