Sato Kilman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sato Kilman
Res apud Vicidata repertae:
Sato Kilman: imago
Nativitas: 30 Decembris 1957; Malakula
Patria: Vanuatu

Officium

Officium: Prime Minister of Vanuatu, Prime Minister of Vanuatu, Prime Minister of Vanuatu, Prime Minister of Vanuatu
Munus: Legatus

Consociatio

Factio: Melanesian Progressive Party

Meltek Sato Kilman Livtunvanu (in insula Malekula natus die 30 Decembris 1957) est politicus Vanuatus.

Ab anno 1977 usque in 1993 vigil meruit, partim sub imperio Britannico, partim civitate Vanuatu libera. Ab anno 1995 legatus est parlamento Vanuatuensi pro circulo insulae nativae. Minister fuit, variis muneribus, ab anno 1999. Minister a rebus externis meruit a die 11 Decembris 2004 usque ad 29 Iulii 2007, iterum breve temporis spatium anno 2014. Primus minister fuit bis breve spatium anno 2011, rursus ab 26 Iunii 2011 ad 23 Martii 2013, denuo ab 11 Iunii 2015 ad 11 Februarii 2016.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Vanuatuenses 2011–