Quintus Tineius Sacerdos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Tineius Sacerdos (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) fuit senator Romanus ex nobili familia, verisimile ex Volterris in Etruria. Pater eius Quintus Tineius Sacerdos Clemens, consul anni 158, fratres etiam consulatum adepti sunt: Quintus Tineius Rufus (consul 182) anno 182, Quintus Tineius Clemens anno 195. Ipse consul suffectus erat anno 192, anno 198 ad usque 199 proconsul provinciae Bithyniae et Ponti, tum Septimio Severo etiam tum regnante proconsul Asiae. Cum Elagabalo imperatore collega anno 219 consul ordinarius creatus est.


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Opellius Severus Macrinus Augustus II et Marcus Oclatinius Adventus II
Consul
219
cum
Imp. Caesar Marco Aurelio Antonino Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus III et Publius Valerius Comazon Eutychianus II