Quintus Fabius Maximus Eburnus
Appearance
Quintus Fabius Maximus Eburnus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 104 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Quintus Fabius Maximus Servilianus anno 142 a.C.n. consul erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 132 a.C.n. quaestor in Sicilia erat, deinde anno 127 IIIvir monetalis[1] atque 119 praetor. Anno 116 una cum Gaio Licinio Geta consul erat[2] et annos 115/114 a.C.n. Macedoniam proconsul administravit. Anno 113 forsitan legatus senatus et anno 108 a.C.n. censor erat. Quod filium suum stupri causa supplicio affici iusserat, a Gnaeo Pompeio Strabone propter patriam potestatem excessam damnatus est et anno 104 a.C.n. in exilium Nuceriam abiit, ubi aliquot annos vivebat[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Fabius 111). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,2, Stuttgart 1909, Sp. 1796–1798.
- Gaulielmus Kierdorf, "[I 25] F. Maximus Eburnus, Q." in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 371.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore I 121
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Murena 36
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28
Antecessores: Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Quintus Mucius Scaevola |
Consul 116 a.C.n. cum Gaio Licinio Geta |
Successores: Marcus Aemilius Scaurus et Marcus Caecilius Metellus |