Quaestio Ladina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quaestio Ladina (Italiane: Questione Ladina) est disputatio, num inter Linguam Rhaeticam (Grisoniae), Linguam Ladinam vallium Dolomianarum et Linguam Foroiuliensem (in regione Fori Iulii) sit arta affinatas, qua terminus maior (Lingua Raetoromanica sive Romanica Alpina) has linguas complectens iustificetur.

A saeculo vicesimo usque ad hunc diem quaestio inter linguarum peritos disputatur. Gravitas quaestioni obtigit, quod in controversiis politicis adhibebatur.

Propositio Raetoromanica[recensere | fontem recensere]

Graziadio Ascoli (18291907) linguista tantas communitates inter Linguam Rhaeticam, Ladinam et Foroiuliensem esse affirmavit, ut originaria Lingua Raetoromanica inter Grisoniam (in Helvetia) et regionem Fori Iulii (in Italia) postulanda esset. Theodorus Gartner (18431925) Vindobonensis hypothesin amplius elaboravit. Eis persuasum erat rebus geographicis unitatem originariam in dialectos admodum differentes divisas, lingua Theodisca in meridiem et lingua Italiana in septentriones diffusis dialectos denique segregatas esse.

Propositio Galloromanica[recensere | fontem recensere]

Altera pars linguistarum pervestigationes Caroli Battisti (18821977) et Caroli Salvioni (18581920) sequuntur, qui Lingua Raetoromanica tantum Linguam Rhaeticam Grisoniae (cum quinque dialectis eius) significant. Unitas cum Lingua Ladina et Foroiuliensi esse nihil nisi rem a linguistis fictam sine fundamento in re.

Proprietates cum Lingua Ladina Foroiulianensique plus minusve in in multis dialectis Galloromanicis ab Alpibus in meridiem versus, quae ad linguam Italianam numerentur, inveniri, quo communitates linguae Raetoromanicae, quae ferantur, proprietates typicas pristinae dialecti Galloromanciae propter locorum secessum servatae sint.

Finis in re civili[recensere | fontem recensere]

Controversiae inter Ascolianos et Battistinos primo solum in foro scientifico habebantur. Ab initio saeculi vicesimi quidem opiniones Battistinae etiam ab iis, qui omnes linguae Italianae homines in unam civitatem coniungere volebant (Italiane: Irredentisti), receptae sunt, confisi, quod secundum eam hypothesin etiam locutores linguae Rhaeticae, Ladinae Foroiuliensis Italiani essent, qui in unam civitatem Italiae coniugendi essent. Inde secundum logicam nationalistarum etiam canto Helveticus Ticino et maxima pars Grisoniae Italiae adiungenda esset.

Positio hodierna[recensere | fontem recensere]

  • Quidquid pervestigatione linguisticae historicae reperitur rebus politicis adhibendum non est.
  • Nihil refert, utrum linguae Rhaetica, Ladina Foroiuliensisque sint dialecti Galloromanicae an non: Locutores praesentes aliter sentiunt.
  • Varietates Italiae septentrionalis a linea Spedia-Ariminum in septentrionem versus existimatione linguistarum non sunt Italianae, sed ad linguas Romanicas occidentales pertinent. Quod, cum in controversiis saeculi undevicesimi et vicesimi ineuntis nullius momenti fuisset, hodie proprietas linguae culturaeque "padanae" inter alios a Lega Nord vehementissime affirmatur[1].

Nota[recensere | fontem recensere]