Pupa articulis sphaeroidibus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Puella cum pupa articulis sphaeroidibus.

Pupa articulis sphaeroidibus est pupa, cuius membra articulis sphaeroidibus conexa sunt. Pupae ex resina artificiosa factae sunt. Articuli sphaeroides prope in modum articulorum hominis funguntur, et pupae anatomiam hominis habent. Fabricatio pupae multiplex est, itaque carae sunt. Pretium variat et dependet de statura, forma, oris medicaminibus, societate mercatoria et utensilibus pupae; plerumque de centum eurones ad multa milia euronum variat. Pupae minimae minus decem centimetra longae sunt, sed pupae maximae plus unum metrum longae. Gratissimae staturae a viginti ad septuaginta centimetra sunt. Pupae maxima ex parte in Asia (Iaponia, Sinis, Corea Merionali) conficiuntur; ob eam causam pupae articulis sphaeroidibus etiam Asiaticae appellantur.

Structura et usus[recensere | fontem recensere]

Partes pupae ex resina artificiosa separatim conficiuntur et taeniis cummeis coniunguntur. Itaque pupam dissolvere facile est. Cum taeniae cummeae aptae sunt, pupa stat neque collabitur. Caput pupae apertum est, qua re oculi pupae mutari possunt. Etiam capillamentum, oculi, oris medicamen et vestitus pupae mutari possunt. Multi puparum fautores ipsi pupae vestes faciunt et photographice imprimunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gonzalez, Lauren: The Future Looks Bright for Ball-jointed Dolls. Shojo Beat 2008.