Quasar

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Species pictoris? quasaris GB1508.

Quasar (quasaris, n.), nomen 'conglutinatio' fusum ex verbis Anglicis QUASi-stellAR [radio source], designat fontem in caelo qui undas potentes electromagneticas propagat. Hi fontes, quorum 100 000 sunt noti, ab orbe terrarum maxime iam distant et ab eo celeriter discedunt. Propter lumen eorum clarissimum sed mutabile, hi fontes esse massae densissimae parvaeque creduntur quae rapide volvuntur. Primi fontes huius generis hominibus cogniti sensi sunt annis 1950 ab eis qui instrumentis ad undas electromagneticas sentiendas acutis vel telescopiis utebantur. Illo tempore, natura horum fontium ignota erat et nullum nomen eis designatum est. Anno 1962, fons undarum electromagneticarum qui 3C 273 nominatus est claram scientiam de motu atque lumine harum massarum praebuit. Anno 1964, nomen 'quasar' apparuit.

Quasar est fons energiae electromagneticae, lumine non excluso. Quasaria visibilia a tellure lapsum ad rubrum summum ostendunt. Consensus peritorum dicit magnum lapsum ad rubrum oriri ex lege Hubbli, nempe longissima sunt quasaria. Ut inspiciantur longissime, energia quam liberant quasaria debet reduci ad rem astrophysicam notam, exceptis novissimis stellis( vel supernovis) et excussionnibus Gamma, quibus sunt breviores vitae. Possunt liberare tantam enregiam quantam centies galaxiae congregatae. Energia luminosa liberata valet 1012 soles

Cum telescopis opticis, pleraque quasaria punctis minutis similes sunt, quamquam quaedam in mediis galaxiis activis videntur. Pleraque enim quasaria lucent minus quam ut cum parvis telescopis videantur, excepto astro 3C 273, magnitudine apparenti 12.9. Distat enim a terra longe 2.4 millies millies millia spatia lucis annua: est una ex solis rebus longis quas licet hominibus observare cum instrumentis privatis.

Quaedam quasaria lucent variationibus rapidis, quod implicat se minora esse (res non mutare potest rapidius quam tempore necessario lumini ut transeat ab altero extremo ad alterum.) Hodie, (Februario 2007) quasaris lapsus ad rubrum quam maximus est 6.4.

Periti putant quasaria firmari materia accreta in foraminibus nigris "gravissimis" quae stant in nucleis galaxiarum longarum; illa ergo esse specimina luminosa rerum notarum appellatarum galaxiarum activarum. Nullus alius modus explicandi videtur aptus ad intellegendam eorum energiam liberatam et rapidas variationes.

Scientia quasarium rapide procedit. Annis 1980 enim, nullus consensus de eis erat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]