Pullus Parthicus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Pullus Parthicus est ferculum Romanum antiquum. Fons principalis est, sane, Apicius:

Pullum Particum[1]: pullum aperies a navi et in quadrato ornas. Teres piper, ligusticum, carei modicum, suffunde liquamen, vino temperas. Conponis[2] in cumana pullum[3] et condituram super pullum facies. Laser[4] vivum in tepida[5] dissolvis, et in pullum mittis simul et quoques.[6] Piper aspersum inferes.
– Apicii, De Re Coquinaria, 6.8.3[7]

Quid ferculum "Parthicum" reddat fortasse dici potest esse conditura: laser sane a Parthis emebatur, et aliis ferculis Romanis diversa praecepta impenso dulci egent; tamen careum haud quaquam apud Parthos colebatur.[8] Ab alia parte, causa etiam potest esse volucris ornitura in quadrato, quam fortasse commemorat et Plinius Maior:

Postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a [p]ede uno dilatatae repositoria occupent dedere et Parthi cocis suos mores. Nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis.
Plinii, Naturalis Historia 10.71.140

Redactiones[recensere | fontem recensere]

  • In editione egregia Iohannis Edwards est redactio Pulli Parthici. Edwards videtur esse paene solus qui locum Plinianum praeceptis Apicianis his coniunxerit, sed redactiones suae inutiles esse solent causa impensorum vicariorum, seu substitutionum. Hisce praeceptis sucum carnis elixae pro liquamine, zingiberi pro lasere subdit, et praeterea titulum anglicum dat ''Chicken fricasse Caraway-Ginger Chicken in a Clay Pot," tota praecepta nomine zingiberis donans.[9]
  • Dalby et Grainger dederunt versionem rem antiquam propinquiorem. Inest assae foetidae 1/4 tsp (fere 1.25 ml), quod tam potentis aromatis est quantitas satis ingens, et vinum rubrum. Levistici adhibetur folium, et pro toto pullo in quadrato ornato quattuor frusta gallinacea tantum proscribuntur.[8]
  • Novam versionem ea Domina Grainger decem annis post edidit, satis diversam. Nunc, fortasse accuratius, semen potius quam folium levistici commendat, et vinum candidum et dulce pro nigro. Totum avem postulat, et plus assae foetidae, nempe 1/2—3/4 tsp (fere 2.5—3.7 ml).[10]

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Pullus Parthicus (redactione prima Graingeriana paratus) est ferculum princeps tralaticium in annua Conventiculi Latini Lexntoniensis Cena Romana.

Taberna quaedam Castellano nomine, in diversorio Hotel Lazareto Monembasiae in Graecia sito ferculum componit eiusdem nominis, ex suco piscis elixi, vino nigro, coriandro.[11]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. particum E: partium V
  2. componis V
  3. pulum E1
  4. laser vivum Vo: laser et vinum VE
  5. in tepida Bas: interidas VE: radas Sch
  6. coques E
  7. Textus editionem Grainger & Grocock (p. 230) sequitur.
  8. 8.0 8.1 Dalby & Grainger p. 108
  9. Edwards, p. 138.
  10. Grainger, p. 72
  11. Hellander p. 204


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.