Propositum Linguarum Himalaianarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius van Driem, rector propositi.

Propositum Linguarum Himalaianarum, anno 1993 fundatum, est collectiva investigationis res in Academia Lugduno-Batava condita, quae multas ex optimis orbis terrarum investigationibus linguarum minus notarum et periclitatarum regionis Himalaiae in Nepalia, Sinis, Bhutania, et India comprehendit. Sui socii menses vel adeo annos assidue degere solent, indagationes cum loquentibus indigenis in situ administrantes. Rector propositi est Georgius van Driem, interque alios eruditos maximos sunt Marcus Turin et Hieronymus Wiedenhof. Propositum scholasticos graduatos conscribit ad nova data de linguis minime notis colligenda pro rebus eorum dissertationum doctoralium.

Propositum Linguarum Himalaianarum a republica Bhutanensi ad solitam linguae Dzongkha romanizationem excogitandam rite mandatum est.

Linguae investigatae[recensere | fontem recensere]

Exstinctio futuris decenniis habetur ultimum multarum linguarum a proposito investigatarum fatum, quae sine conatibus huius propositi scientiae humanae amitti possunt.

Propositum amplas linguarum proximarum grammaticas confecit:

Propositum operam amplis linguarum proximarum grammaticis nunc dat:

Propositum grammaticas linguarum proximarum adumbrationes confecit:

Propositum operam grammaticis linguarum proximarum adumbrationibus nunc dat:

Propositum praeterea manifestam linguae Kusundae in Nepalia investigavit, cuius ultimi loquentes, qui silvicolae venatione vivere solebant, in maiorem societatem diffugerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]