Promunturium Tscheliuskin

E Vicipaedia
Statio polaris in Czeliuskin promunturio

Promunturium Tscheliuskin[1] (vel Czeliuskin[2]) est promunturium, in extremitate septentrionali Taimyricae paeninsulae (et paeninsulae Tscheliuskin partis eius) situm, quod ad fretum Vilkitzkii inter maria Lapteviorum et Karense spectat.

Promunturium est terrarum continentium omnium locus maxime septentrionalis. A Symeone Tscheliuskin, quem Charito Laptev miserat, anno 1742 inventum est. Nomine eius anno 1842 nominatum est. Fridtjof Nansen anno 1893 promunturium visitabat. Statio polaris in promunturio anno 1932 condita est; ann 1933 Ioannes Papanin praefectus ei erat, qui observatorium hic confecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 77°43′0″N 104°18′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica