Charito Laptev

E Vicipaedia
Wikidata Charito Laptev
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1700; Magni Luki
Obitus: 21 Decembris 1763; Magni Luki
Patria: Imperium Russicum

Charito Procopii filius Laptev (Russice Харито́н Проко́фьевич Ла́птев, anno 1700 Magnis Lukis natus et 21 Decembris anno 1763 ibidem mortuus) fuit nauta Russicus, explorator Siberiae et Arcticae, a cuius nomine mare Lapteviorum et litus Charitonis Laptevii nominatur. Demetrii Laptevii frater patruelis fuit. Taimyris primam tabulam geographicam composuit.

Taimyris tabula a Laptevio composita

Expeditio Taimyrica[recensere | fontem recensere]

Die 9 Iulii anno 1737 ab Iacutia profectus est, ut litora Oceani Glacialis ab ostio Lenae ad ostium Ieniseae exploraret. Die 21 Iulii per delta Lenae in oceanum egressi sunt. Per glacies natantes ad ostium Oleneci pervenerunt et postea ad sinum Chatangensem, ubi glacies expeditionem stetit. Solum die 21 Augusti ad promunturium sancti Thaddaei[1] advenerunt, cui Laptev hoc nomen dedit et ubi pharum posuit. Hic nautae glaciem continentem invenerunt, et ad sinum Chatangensem reverterunt, ubi castra in ostio Bludnaia fluminis fecerunt.

Mense Martio anno 1740 Laptev Nicephorum Tschekin misit, qui litora ab ostio Taimyris fluminis ad ostium Piassinae describeret. Parte descripta sed Piassina non attacta Tschekin mense Maio exeunte itinere pedestri revertit. Chatanga die 15 Iunii glacie liberata est sed solum die 12 Iulii nautae proficisci poterant et die 13 Augusti in oceanum egressi sunt, sed navis mox a glacie attrita est; post duos dies Laptev navem reliquit; usque ad diem 30 Augusti opes in litus ferebant; in castra hiemalia prisca reverterunt, annoque 1741 plaustris a canibus trahendis ire Laptev consilium cepit. In tres partes socios suos divisit. Symeonem Tscheliuskin die 17 Martii 1741 ad occidentem Piassinae et litorum ab ostio Piassinae ad Tainyr flumen describendorum causa misit. Nicephorus Tschekin die 15 Aprilis litora a Chatanga ad Taimyr flumen describere missus est, sed 600 chm perventa ophthalmia nivali dolens revertit. Laptev ipse die 24 Aprilis a castris ad Taimyr lacum profectus est, et a lacu per vallem Taimyris Inferioris ad ostium eius advenit. Ab ostio ad orientem vertit ad Nicephorum Tschekin inveniundum, sed ophthalmia nivali dolens signum Tschekino reliquit et in ostium Taimyruis revertit.

Oculorum morbo curato, Laptev ad occidentem profectus est, ubi prope promunturium Lemanii Tscheliuskinum invenerit; ambo iter continuaverunt et ad ostium Piassinae reverterunt, litus descrinbentes; hoc litus nunc litus Charitonis Laptevii nominatur. Ab ostio Piassinae Laptev ad Piassino lacum profectus est, unde tarandis ad Ieniseam venit; Tscheliuskin secundum litus ad ostium Ieniseae venit et postea Laptevium invenit; ad Dudinkam et Tschekin eos invenit.

In Mangasea Nova urbe hiemabant; sed septentrionalis Taimyris litorum pars nondum descripta erat, et Tscheliuskin missus est, qui die 7 Maii 1742 promunturium Tscheliuskin advenit, et litora a promunturio sancti Thaddaei ad ostium Taimyris fluminis descripsit. Anno 1743, Laptev Petropolim revertit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic situm (76°54'13"N 107°29'19"E; cf. de eo); a promunturio eiusdem nominis maris Beringiani distinguendum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie