Promunturium Iunionis


(Septentriones sunt ad laevam: Paeninsula Iberica etiam ad laevam et Africa septentrionalis ad dextram).
Promunturium Iunionis, etiam Promunturium Sacrum[1] et recenter Promunturium Trafalgara[2] appellatum, est promunturium a Gadibus paulo remotum, ad plagam septentriooccidentalem a Freto Gaditano situm.
Hoc in loco praeclara Trafalgaris Pugna inter classem Britannicam et classem Franco-Hispanicam anno 1805 bellata est.
De nomine Trafalgare[recensere | fontem recensere]
Hoc promunturium Hispanice nomine Cabo de Trafalgar appellatur, quod e nomine Arabice رأس الطرف الأغرّ Taraf al Ghar oritur, Latine "promunturium antri" fere dicente.
Archaeologia[recensere | fontem recensere]
In promunturio sunt multae piscinae Romanae aetatis, in quibus salsamenta et garum facta sunt. Etiam est vicus Maurorum.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Rufi Festii Avieni Ora Maritima v. 322. A. Shulten apud "Fontes Hispaniae Antiquae" eddidit, Barcinone 1947
- ↑ Ad Henricum Eduardum Manningum
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |