Proelium apud Altaporcam

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Altaporca inter Navarram et Castellam sita
Locus proelii apud Alaporcam

Proelium apud Altaporcam[1] (Hispanice: Batalla de Atapuerca) fuit pugna die 1 Septembris 1054 a filiis Sanctii III Maioris Ferdinando Castellae et Garcia III Pampilonae commissa.

Sanctio Maiore defuncto, accepit filius Garcias pro regno Pampilonensium terras Alavae, Aucae, et Rivogiae, quae antea Castellae erant. Cum Ferdinandus regnum Legionense accepit, bellum gessit contra fratrem, harum terrarum captarum causa.

Garcia Pampilonensium manu Castellani militis proelio vulneratus] mox mortuus est. Ferdinandus frater proelium vicit, et filius Sanctius rex est coronatus in campo. Corpus Garciae tunc ad Naieram latum est, ubi in basilica sepultum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam III, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud The Pilgrim's Guide: A Critical Edition (1998).