Latinitas nondum censa

Garcias III Sanctii filius (rex Pampilonensium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Regnum Navarrae sub Garcia tertio.

Garcias III Sanctii filius (Hispanice García III Sánchez; Vasconice Gartzia III.a Santxez) etiam Garcias Naierensis (Hispanice García el de Nájera) fuit rex Pampilonensium, qui natus est circa annum 1020, et rexit ab anno 1035 usque ad mortem anno 1054. Fuit Sanctii Maioris et Dominae Muniae Castellae filius.

De vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1035 Regnum Pampilonensium divisum est inter filios defuncti patri, et Garcias primogenitus regnum patrimoniale accepit, dum fratres Castellam et Aragoniam acceperunt. Garcias contra Mauros continenter pugnavit, urbemque Calagurrem cepit. Monasteria duo condidit: Monasterium Naierense Sanctae Mariae Regiae et Monasterium Sancti Aemiliani deorsum spectantis.

De bello in Castellam[recensere | fontem recensere]

Garcias auxilium Ferdinando Castellae fratri dedit in pugna contra Veremundum III regem Legionis, ab anno 1037. Veremundo victo, Ferdinandus se rex Legionis coronavit, annoque 1054 bellum contra Garciam fratrem gessit, terras Alavae et Aucae capiendi causa. Ita reges pugnaverunt proelium apud Altaporcam die 1 Septembris huius annus; Garcia victo et defuncto, Castella terras Pampilonensium cepit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1038, comissam Fiuxii in matrimonium duxit, quae filios decem ei genuit.

Antecessor:
Sanctius III Maior
Rex Pampilonensium
1035–1054
Successor:
Sanctius IV Garciae f.