Jump to content

Proculus Verginius Tricostus Rutilus

E Vicipaedia

Proculus Verginius Tricostus Rutilus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Pater eius Opiter Verginius Tricostus consul anni 502, filii Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus, qui anno 479 consulatum gessit, Aulus Verginius Tricostus Rutilus (consul 476 a.C.n.) atque Proculus Verginius Tricostus Rutilus erant.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Verginius anno 486 a.C.n. consul creatus contra legem agrariam collegae Spurii Cassii Vecellini sententiam tulit, ut ager et sociis Latinis et Hernicis tribueretur[1]. Eodem anno et bellum Aquis intulit et eorum agros populabat[2]. Idem consul templum Fortunae Muliebri dedicavit[3].


Antecessores:
Titus Sicinius (Sabinus) et Gaius Aquilius (Tuscus)
Consul
486 a.C.n.
cum
Spurio Cassio Vecellino III
Successores:
Servius Cornelius Maluginensis (Cossus) et Quintus Fabius K.f. Vibulanus
  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 41, 4-7
  2. Dionysius Halicarnassensis Ant. Rom. VIII 68
  3. Dionysius Halicarnessensis VIII 55,5