Praeludium et fuga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Praeludium et fuga una sunt forma musica plerumque in binis movimentis in eadem voculatiome pro clavitura consistens. Iunctura praeludii et fugae in musica classica diu adhibetur. Multi compositores opera huius generis composuerunt, saepe a Das Wohltemperirte Clavier ('Clavitura bene temperata') moti, duobus libris praeludiorum et fugarum ab Ioanne Sebastiano Bachio annis 1722 et 1742 proprie confectis. Bachius autem non fuit primus qui talis opera composuerit, quia Ioannes Caspar Ferdinandus Fischer circulum operum viginti voculationum in Ariadne musica, compositione anno 1702 edita, conscripsit. Nonnulli quidem compositores collectiones operum in omnibus viginti quattuor voculationibus maioribus et minoribus positorum confecerunt, quibus collectionibus sunt viceni quaterni praeludia fugaeque aut viceni quaterni praeludia sola. Primo huius paris movimento alternus titulus esse potest, ut omnis titulus sit phantasia et fuga vel toccata et fuga.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera sequentia formam praeludii et fugae adhibent, aliquando stricte aliquando laxe.

Compositores[recensere | fontem recensere]

Compositores sequentes, quorum omnes saeculis undevicensimo et vicensimo vivebant et musicam componebant, hanc formam adhibere solebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dehmel, J. 1989. Toccata und Präludium in der Orgelmusik von Merulo bis Bach. Cassel.
  • Dietrich, F. 1931. "Analogie-formen in Bachs Tokkaten und Präludien für die Orgel." Bach-Jahrbuch 28: 51–71. ISSN 0084-7682. OCLC 224561758.
  • Ledbetter, David. 2002. Bach's Well-Tempered Clavier: the 48 preludes and fugues. Portu Novi: Yale University Press. ISBN 0-300-09707-7.
  • Mazullo, Mark. 2010. Shostakovich's Preludes and Fugues: Contexts, Style, Performance. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-14943-2.
  • Plutalov, Denis. 2010. "Dmitry Shostakovich's Twenty-Four Preludes and Fugues, op. 87: An analysis and critical evaluation of the printed edition based on the composer's recorded performance." Dissertatio PhD, Universitas Nebrascae.
  • Wolff, Christoph. 1985. "Präludium (Toccata) und Sonata: Formbildung und Gattungstradition in der Orgelmusik Buxtehudes und seines Kreises." In Orgel, Orgelmusik, und Orgelspiel: Festschrift Michael Schneider zum 75. Geburtstag, ed. Christoph Wolff, 55–64. Cassel.
  • Ursova, Tanya. 2005. "Shostakovich's 24 Preludes and Fugues, Op. 87: Subtexts in Context." DSCH Journal 22 (Ianuarius).
  • Zenatti, Arlette. 1965. "Le prélude dans la musique profane de clavier en France au xviiie siècle." Recherche 5.

Nexus interni