Roman numeral 10000 CC DD.svg

Fuga (musica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fuga usu communi celerem significat motionem hominis aut animalis de periculo imminenti ad locum securum. Illae autem motionis figura in forma musicali quadam ut sequitur recognita est.

Nomine fugae enim appellatur maximae auctoritatis forma musicae polyphonicae, quae gradatim a saeculo septimodecimo ex ricercare confirmata, summam in Johannis Sebastiani Bach compositionibus adepta est.

Constructio fugae[recensere | fontem recensere]

Dux, melodia generalis, apparens in una voce, quintae intervallo in alia repetitur, addito comite modo contrapuncti, deinceps in ceteris. Apparitio prima ducis in omnibus vocibus expositio vel prima fugae traductio nominatur. Haec forma plerumque contenta est non minus quam ex tribus traductionibus (ab ipsis differentibus; e.g., ducis comitisve vice in particularibus vocibus, quorum numerus variatur a duabus usque ad sex in fuga ordinaria; etiam cantus fundamento seu imitationis modo). Sunt quoque fugae multiplices (duplices vel triplices), cum duabus vel tribus melodiis, quas omnes simul conficere ad effectum quasi aliquot fugarum uno tempore consonantium perducit. Plurimae fugae ita factitatae sunt, ut ad finem, in parte dicta restrictio, quasi in culmine operis melodia dux in omnibus vocibus simul audiatur, incipiens scilicet non uno atque eodem tempore, sed in alia voce post aliam artissime insequens.

Nemo est, quem fugiat artis fugandi[1] sollertissimum et artificem et magistrum fuisse Ioannem Sebastianum Bachium. Qui suum opus magnum, quattuordecim fugas continens, ipse Die Kunst der Fuge (id est Ars fugae) inscripsit. In honorem Bachii nonnulli compositores, quorum celeberrimi sunt Franciscus Liszt et Maximilianus Reger, fugas fecerunt melodiam ducem explicantes ex litteris nominis B-A-C-H.

Fuga cum aliis formis praecedentibus (praeludium, toccata) sive maioris pars operis esse potest.

  • Fughetta (italiane) est fuga brevis, constructione liberior; apparet integra sive ut pars formae maioris.
  • Fugato (italiane) “ut fuga” est fragmentum operis musici, quod frequentissime est traductio unius melodiae quasi in fuga.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hans Buchner (1483-1538), Fundamentum, sive ratio vera, quae docet quemvis cantum planum, sive (ut vocant) choralem redigere ad iustas diversarum vocum symphonias, quo in opere inter alia Tabulae fugandi ostentantur.