Porcina Dongpo

E Vicipaedia
Gastronomia Zhejiangensis[en]: Dongpo rou ("porcina Dongpo") sicut Jiaxing in urbe illius provinciae infertur

Porcina Dongpo, Sinice 東坡肉 Dōngpō ròu est ferculum typicum urbis Hanchei (Hangzhou) in provincia Cechiana Sinarum sed in aliis regionibus nonnullis simili modo paratum.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Su Dongpo: effigies anno circiter 1300 a calligrapho Zhao Mengfu picta

Ventrem porcinum assas; deterge, ne laves. Condies cum cepullis candidis, gingibere. Ut primum bullierit, expressum in offulas dissecabis. Saccharum coques in patina. Cum coloraberit, mittes porcinam, liquamine soia et vino Shaoxingensi suffundes, cooperies. Facies ut quam lentissime ferveat. Depones, macerabis. Postridie calefacies, ex iure suo inferes.

Dongpo rou ("porcina Dongpo") sicut dispertiri solet, concisis cepullis viridibus inspersis

Ferculum ad honorem poëtae Su Dongpo nominatur, magistrati saeculo XI urbis Hanchei, qui in carmine 豬肉頌 "Porcinae laus" methodum paucis verbis describere videtur:

凈洗鐺
少著水
柴頭罨煙焰不起。
待他自熟莫催他
火侯足時他自美。
黃州好豬肉
價賤如泥土。
貴者不肯喫
貧者不解煮
早辰起來打兩碗
飽得自家君莫管。

("Igne leni cocta, aqua quam minima, tempore satis dato aurea florebitur. Patienter exspecta: sine sensu festinas. Hanchei porcina optima pretio stercoris venditatur. Dives edere recusat; pauper parare nescit. Patellis sic duobus matutine datis, aliud nihil desidero").[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Su Dongpo, 豬肉頌. Versio Latina e pluribus paginis interretialibus subter citatis confecta

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]