Poppaea Sabina
Jump to navigation
Jump to search
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30; Pompeii
Obitus: 65; Roma
Patria: Roma antiqua
Obitus: 65; Roma
Patria: Roma antiqua
Officium
Munus: monarcha
Familia
Genitores: Titus Ollius; Poppaea Sabina
Coniunx: Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus, Marcus Salvius Otho, Rufrius Crispinus
Proles: Claudia Augusta, Rufrius Crispinus
Familia: Domus Iulio-Claudia
Coniunx: Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus, Marcus Salvius Otho, Rufrius Crispinus
Proles: Claudia Augusta, Rufrius Crispinus
Familia: Domus Iulio-Claudia
Memoria
Sepultura: Mausoleum Augusti

Poppaea (e museo archaeologico Olympiae)
Poppaea Sabina (nata Pompeiis anno 30; mortua Romae anno 65) fuit uxor nuptiis alteris principis Neronis. Filia fuit T. Ollii et Poppaeae Sabinae[1] (filiae C. Poppaei Sabini).
Poppaea ter nupsit:
- Rufrio Crispino equiti, cui peperit Rufrium Crispinum minorem.
- M. Salvio Othone, amico Neronis
- Neroni principi, cui peperit Claudiam Augustam aetate quattuor mensium mortuam
Secundum historicum Flavium Iosephum Poppaea Iudaicae religioni favebat atque fortasse eam fovebat (θεοσεβής dicitur). Certe summus sacerdos Ismael eius gratia impetravit ut muri cuiusdam aedificatio in Templo Hirosolymitano confirmaretur, quem murum et procurator Iudaeae Porcius Festus et rex Agrippa II amoliri volebant[2]. Quin etiam ipse Iosephus anno 64 liberationem sacerdotum sibi necessariorum a Nerone per eam impetravit[3]
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Tacitus, Annales 13.45-46; 14.63-64; 16.6
- Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 35, "Otho" 3
- Dio, Historia Romana 62.11-13, 27; 63.9, 11, 13
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Simon Hornblower, Antony Spawforth (edd.), Oxford Classical Dictionary (Oxford University Press, 2003) p. 1221.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.189-196
- ↑ Vita Iosephi III
External links[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Poppaeam Sabinam spectant. |