Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pluteus glaciei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pluteus glaciei sex fere milia in Sinum Antarcticum ex Insula Joinville extenditur.

Pluteus glaciei,[1] vel pluteus glacialis,[1] est magnus glaciei suggestus natans, qui fit ubi glaciarium vel glaciarium continentale ad litus et in superficiem oceani defluit. Plutei glaciei solum in Antarctica, Groenlandia, Canada Septentrionali, et Russia Arctica inveniuntur. Fines plutei glaciai natantis et glaciei ancorariae (super saxum fundamentale iacentis) quae eos efficit est linea fundans, quae dicitur. Crassitudo pluteorum glaciei a centum fere metra ad mille fere metra variare potest.[2]

Panorama Plutei Glaciei Rossiani.
Propinquus Plutei Glaciei Rossiani conspectus.

Glacies marina ex contrario super aquam fit, multo tenuior (plerumque minus 3 metra), et omnem per Oceanum Arcticum inventa. Etiam in Oceano Australi circiter Antarcticam continentalem invenitur.

Motio pluteorum glaciei per pressuram a gravitate ex glacie fundata inductam praesertim agitur.[3] Quae fluxio glaciem a linea fundante ad marinam plutei faciem constanter propellit. Primus glaciei amissae olim ex pluteis glaciei mechanismus ice calving montium glaciei fuisse putabatur, in quo fragmenta glaciei ex marina plutei facie defringuntur. Investigatio autem a NASA et investigatoribus academicis, in fasciculo die 14 Iunii 2013 ephemeridis Science edita, nuntiavit aquas oceanicas quae inferiores pluteorum glaciei Antarcticorum liquefaciunt plurimum detrimenti massae pluteorum glaciei continentis efficere.[4]

Maximi orbis terrarum plutei glaciei sunt Pluteus Glaciei Rossianus et Pluteus Glaciei Filchner-Ronne in Antarctica.

Vocabulum pluteus glaciei captus glaciei super lacu subglaciali, sicut Lacui Vostok, adhibetur.

Plutei glaciei Antarcticae[recensere | fontem recensere]

Imago Antarcticae inter massam terrestrem (atrocanam) et pluteos glaciei (minimos canos, maximos albos) distinguit.
Rationes naturales circa pluteum glaciei Antarcticum.
Interactiones in pluteo glaciei glaciarii.

Maxima litoris Antarctici pars cum pluteis glaciei coniungitur.[5] Quorum area geometrica est plus 1 550 000 km2.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Shumskiy 1960.
  3. Greve et Blatter 2009.
  4. "Warm Ocean, Not Icebergs, Causing Most of Antarctic Ice Shelves' Mass Loss". NASA. 24 Iunii 2013 .
  5. Bindschadler et al. 2011.
  6. Depoorter et al. 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bindschadler, R., H. Choi, A. Wichlacz, R. Bingham, J. Bohlander, K. Brunt, H. Corr, R. Drews, et H. Fricker. 2011. "Getting around Antarctica: new high-resolution mappings of the grounded and freely-floating boundaries of the Antarctic ice sheet created for the International Polar Year." The Cryosphere 5, no. 3 (18 Iulii): 569–88. doi:10.5194/tc-5-569-2011. ISSN 1994-0424. Bibcode=2011TCry....5..569B|hdl=2060/20120010397.
  • Depoorter, M. A., J. L. Bamber, J. A. Griggs, J. T. M. Lenaerts, S. R. Ligtenberg, M. R.van den Broeke, et G. Moholdt. 2013. "Calving fluxes and basal melt rates of Antarctic ice shelves." Nature 502, no. 7469 (3 Octobris): 89–92. doi:10.1038/nature12567. PMID 24037377. ISSN 0028-0836. Bibcode 2013Natur.502...89D|s2cid=4462940.
  • Greve, R., et H. Blatter. 2009. Dynamics of Ice Sheets and Glaciers. Berolini: Springer. doi:10.1007/978-3-642-03415-2. ISBN 978-3-642-03414-5.
  • Shumskiy, P. A. 1960. "Density of Glacier Ice." Journal of Glaciology 3 (27): 568–73. Bibcode:1960JGlac...3..568S. doi:10.3189/S0022143000023686. ISSN 0022-1430.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pluteum glaciei spectant (Ice shelf, Ice shelves).
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • Encyclopædia Britannica