Roman numeral 10000 CC DD.svg

Glaciologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Morena lateralis in mole conglaciata quae cum Gorner glaciario prope Zermatt in Alpibus Helveticis coniungitur. Morena est elata quisquiliarum congeries in superiori imaginis quadro laevo.
Erin Pettit glaciologa in Antarctica anno 2016.

Glaciologia (ex glacie + Graece λόγος 'studium') est scientifica glaciariorum investigatio, vel generatim glaciei rerumque naturalium quae glaciem attingunt.

Glaciologia est interdisciplinaria telluris scientia, quae geophysicam, geologiam, geographiam physicam, geomorphologiam, climatologiam, meteorologiam, hydrologiam, biologiam, atque oecologiam coniungit. Effectus glaciariorum in homines disciplinas geographiam humanam et anthropologiam comprehendit. Glacies aquaria in Luna, Marte, Europa, et Plutone inventa proprietatem extraterrestrialem ad disciplinam addit, quae astroglaciologia appellatur.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richard S. Williams Jr. (1987). "Annals of Glaciology, vol. 9" (PDF). International Glaciological Society. p. 255 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benn, Douglas I., et David J. A. Evans. 1998. Glaciers and Glaciation. Londinii; Edward Arnold. ISBN 0-340-58431-9.
  • Greve, Ralf, et Heinz Blatter. 2009. Dynamics of Ice Sheets and Glaciers. Berolini: Springer Science+Business Media. ISBN 978-3-642-03414-5.
  • Hambrey, Michael, et Jürg Alean. 2004. Glaciers. Ed. secunda. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82808-2.
  • Hooke, Roger LeB. 2005. Principles of Glacier Mechanics. Ed. secunda. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0-521-54416-5.
  • Paterson, W. Stanley B. 1994. The Physics of Glaciers. Ed. tertia. Oxoniae: Pergamon Press. ISBN 0-08-037944-3.
  • van der Veen, Cornelis J. 1999. Fundamentals of Glacier Dynamics. Roterodami: A. A. Balkema. ISBN 90-5410-471-6.
  • van der Veen, Cornelis J. 2013. Fundamentals of Glacier Dynamics. Ed. secunda. Boca Raton Floridae; CRC Press. ISBN 14-398-3566-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad glaciologiam spectant.