Placidus Muth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Piscina anno 1954 Erfordiae in Via Placidi Muth inaugurata

Placidus Muth (vere: Ioannes Casparus Muth; natus die 30 Decembris 1753 Poppenhausen in oppido Provinciae Franconiae Inferioris, mortuus die 20 Martii 1821 Erfordiae) theologus Germanus, rector Universitatis Hieranae et abbas ultimus Monasterii Sancti Petri fuit. Saecularisatione finita denique consiliarius regius in rebus ecclesiasticis educatoriisque creatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius murarii pauperis scholas frequentavit in Volkach apud Kitzingam, Herbipoli et Erfordiae, quo pater laboris causa commigraverat. Duos annos iuribus studebat, antequam die 20.10.1778 professionem religiosam faceret pro Ordine Sancti Benedicti. Ordinatio sacerdotalis facta est die 6.4.1783. Anno 1785 monachos alios docere ei licuit. Anno 1788 doctoratu laureatus est thesi cui titulus Latinus Dissertatio historico-critica in bigamiam Comitis de Gleichen ubi agitur de miro gravionis Ernesti de Gleichen matrimonio. Eodem anno professor universitarius factus est, nam theologos et Ecclesiae Sancti Petri et Ecclesiae Scotorum in servitium universitarium vocare usitatum fuit.

Abbate Gunthero Basting anno 1794 mortuo Muth ei successit die 18 Martii 1794. Ex anno 1796 gymnasium catholicum Emericianum ab Iesuitis fundatum et post annum 1773 ab Augustinianis continuatum quoque regebat. Placido Muth in animo fuit conventum novis temporibus accommodare et vitam scientificam revivificare; incepta eius saecularisatione proh dolor ad irritum ducta sunt. Anno 1794 Muth decanus in facultate theologica nominatus est, annis inter 1796 et 1800 atque iterum annis inter 1803 et 1813 rector universitarius erat. Anno 1808 legationem ante tyrannum Francogallicum Napoleonem Bonaparte duxit. Abbatia abrogata privatim docere pergebat, universitate autem a Borussicis clausa consiliarius regius factus est in rebus ecclesiasticis educatoriisve. Annis vitae novissimis commentarium in Novum Testamentum pangere coepit, qui labor terminari non potuit.

Muth Academiae Scientiarum Utilium inde ab anno 1788 adhaesit. Ibi die 3 Aprilis 1804 praelegit de magno momento Benedictinorum in regione Erfordiensi (Theodisce: Über den Einfluß des vormaligen Peterklosters Benedictiner-Ordens zu Erfurt). Insuper membrum fuit lobiae massonicae Carl zu den drei Adlern. Erfordiae via pro Placido Muth nominata est in tribu orientali Brühl quae inter Ecclesiam Sancti Martini et Theatrum melodramaticum sita est.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Dissertatio historico-critica in bigamiam Comitis de Gleichen, cujus monumentum est in ecclesia S. Petri Erfordiae. 1788
  • Über die wechselseitigen Verhältnisse der Philosophie und Theologie. Erfordiae, 1791
  • Predigt beim IV. Jubelfeste der hohen Schule zu Erfurt (17.9.1792)
  • Über den Einfluß des Benedictinerstiftes St. Peter in Erfurt auf die erste Urbarmachung der hiesigen Gegenden und auf den Handel. 1798
  • Not- und Hilfsbüchlein für die katholischen Leser. Erfordiae, 1802
  • Über den Einfluß des vormaligen Peterklosters Benedictiner-Ordens zu Erfurt, auf religiös-moralische und wissenschaftliche Kultur nach den verschiedenen Zeitaltern von seiner Entstehung an bis zu seiner Aufhebung 1803. Erfordiae: Görling, 1804
Pars postica Theatri melodramatici ubi incohatur Via Placidi Muth

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stievermann, Dieter: "Placidus Muth (1753–1821), letzter Abt auf dem Petersberg, langjähriger Rektor und letzter Dekan der theologischen Fakultät in der alten Universität Erfurt, als publizistisch-rhetorischer Teilnehmer am öffentlichen Erfurter Diskurs", en: Ludscheidt, Michael (eld.): Aufklärung in der Dalbergzeit. Literatur, Medien und Diskurse in Erfurt im späten 18. Jahrhundert, Erfurt: Ulenspiegel, 2006, p. 183–199.

GND: 119063603

Nexus externi[recensere | fontem recensere]