Pica pica
- P. p. pica
- P. p. fennorum
- P. p. asirensis
- P. p. bactriana
- P. p. bottanensis
- P. p. hemileucoptera
- P. p. kamtschatica
- P. p. leucoptera
- P. p. mauritanica
- P. p. melanotos
- P. p. serica
Pica pica (binomen a Linnaeo anno 1758 statutum) est species avium generis Picae familiae Corvidarum.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Avis longitudinis usque ad 50 cm est, alarum extentarum latitudo usque ad 60 cm est. Agnitu est facilis ceterisque avibus (praeter Cissopim leverianum) dissimilis: nam caput, collum, pectus, et dorsum nigros et lividos vel subvirentes habet, umeros autem et ventrem et acumina alarum candidos.
Habitatio et taxinomia
[recensere | fontem recensere]In Europa et in Africa Septentrionali passim habitat. Subspecies haec notae sunt:
- P. p. pica
- P. p. fennorum
- P. p. asirensis
- P. p. bactriana
- P. p. bottanensis
- P. p. hemileucoptera
- P. p. kamtschatica
- P. p. leucoptera
- P. p. mauritanica
- P. p. melanotos
- P. p. serica
Mores
[recensere | fontem recensere]Pica pica avis unica videtur, quae se ipsam in speculo agnoscere possit.[1]
Vocem saepe et putide emittit; interdum et voces aliarum avium imitatur. Persius in prologo saturarum de pica dicit:
quod si dolosi spes refulserit nummi,
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar.
Pica fur (Francogallice La Pie voleuse) est fabula melodramatica Theodori Balduini d'Aubigny et Ludovici Caroli Caigniez, secundum quam drama melicum Ioachimi Rossini (Italice La gazza ladra) compositum est; diegema Alexandri Herzen eodem nomine (Russice Сорока-воровка) vitam actricis theatri servorum Russici, in quo fabula d'Aubigny narrat, magno cum successu agebatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Prior H. et al. Mirror-induced behavior in the magpie (Pica pica): evidence of self-recognition // PLoS Biology : journal. Public Library of Science, 2008. Vol. 6. P. e202. doi:10.1371/journal.pbio.0060202.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Zhang R., Song G., Qu Y., Alström P., Ramos R., Xing X., Ericson P. G. P., Fjeldså J., Wang H., Yang X., Kristin A., Shestopalov A. M., Choe J. C., Lei F. Comparative phylogeography of two widespread magpies: Importance of habitat preference and breeding behavior on genetic structure in China // Molecular Phylogenetics and Evolution, 2012, vol. 65, pp. 562—572. — doi:10.1016/j.ympev.2012.07.011. (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Picam picam spectant. |