Latinitas nondum censa

Philotas (satrapa)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Philotas

Philotas (satrapa) (Graece Φιλώτας), Alexandri Macedonis et Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit ut videtur conviva cenae Alexandri novissimae et ab anno 323 a.C.n. satrapa Ciliciae; e quo munere anno 320 a.C.n. iussue Perdiccae deiectus est ut qui sectator fuerit Crateri. Anno 318 a.C.n. Antigonus Philotam quendam (eundem ut videtur) ad Argyraspidas misit ut ab Eumene rebellandum suaderet. Nihil exinde de eo scimus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]