Convivium Alexandri Magni novissimum

E Vicipaedia
Alexandri imago in numismate regis Ptolemaei I circa annum 300 incuso

Convivium Alexandri Magni novissimum istud fuit, Babylone die 16 Daesii 323 a.C.n. celebratum, in quo Alexander aegrotavit et post aliquos dies mortuus est.

Fontes de cena[recensere | fontem recensere]

Alexander in Babylonem intrans, a Sebastiano Leclerc delineatus (c. 1700)
Qui [vates] denuo magnifica diis sacra peragere omni adhibita diligentia illum iubent ... [vide infra]
Reversus igitur Babyloniam multis diebus otio datis intermissum olim convivium sollemniter instituit ... [vide infra]
Cum autem splendido convivio Nearchum accepisset, ac pro more suo a cena lotus cubitum ire vellet ... [vide infra]
Paucis post diebus cum diis consuetas sibi pro felicibus successibus hostias sacrificasset, nonnullasque ex vatum monitu adiecisset, cum amicis epulatus est, conviviumque in multam noctem produxit. Hostias etiam exercitui dedisse, vinumque per decurias et centurias distribuisse dicitur. A convivio sunt qui scribant eum in cubiculum concedere voluisse ... [vide infra]
Nicobule ait inter cenandum musicos et ludiones omnes oblectare solitos regem, et in novissima cena ipsum Alexandrum episodium aliquod ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat, tragoedorum more declamitavisse, et merum sedulo propinantem ceteros quoque ad bibendum coëgisse.

Fontes de comissatione[recensere | fontem recensere]

[continuatio] ... Tum vero a Medio Thessalo, ex necessariis uno, ad comissationem invitatur. Ibi cum multo se onerasset mero, ad extremum grande Herculis poculum ebibit. Repente igitur violento quasi ictu percussus, magna voce ingemiscit, et manibus amicorum ductus convivio excedit. Ac statim, qui curam eius agebant, exceptum lecto reclinant, ipsique diligenter intenti assident.
[continuatio] ... totusque in laetitiam effusus cum diei noctem pervigilem iunxisset, recedentem iam e convivio Medius Thessalus instaurata comisatione et ipsum et sodales eius invitat. Accepto poculo media potione repente velut telo confixus ingemuit elatusque convivio semianimis tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret tactumque hominum velut vulnera indolesceret.
[continuatio] ... a Medio exoratus est ut ad eum comissatum iret; ibi cum insequentem diem totum potando exegisset, febricitare coepit. Quae enim de epoto Herculis scypho, utque repente tanto correptus sit dolore ac si hasta dorsum esset transverberatus, a nonnullis scribuntur, ea ficta sunt ab iis, qui grandi veluti fabulae exitum tragicum et miserabilem attexendum putaverunt. Aristobulus eum febri saeva laborantem, cum vehementer sitiret, vinum bibisse scribit, inde in phrenesin incidisse ac mortuum postrema Daësii mensis die.
[continuatio] ... sed Medium, unum ex amicis tum temporis ei maxime carum, obviam factum rogasse ut secum comessatum veniret: fore enum iucundam comessationem. Et quidem diaria regis ita habent: ipsum apud Medium comessatum bibisse: deinde cum surrexisset seque abluisset, dormisse: rursumque edisse apud Medium et in multam noctem bibisse, cumque e convivio discessisset, lavisse, lotum nonnihil mandisse, ibique cubuisse, quod iam febricitaret.
Bibebat plurimum etiam Proteas Macedo, ut scribit Ephippus in libro De Alexandri et Hephaestionis sepultura, robustoque corpore vitam traduxit, quamvis se strenue in bibendo exercuisset. Alexander igitur aliquando, cum poculum poposcisset bicongium, bibens propinavit Proteae; quod ille sumptum, multis laudibus regem prosecutus, ebibit plaudentibus cunctis. Et haud multo post idem poculum poscens Proteas, rursusque bibens propinavit regi. Alexander vero, accepto poculo, hausit quidem fortiter, at perferre non potuit, sed reclinatus in pulvinar, e manu dimisit poculum. Et ex eo tempore morbo correptus obiit, cum infensus ei esset (ut ait idem auctor) Bacchus, quod patriam ipsius Thebas oppugnasset. Bibacissimus Alexander certe fuit, ut qui temulentus saepius duos totos dies noctesque totidem cubans crapulam edormiret. Et eius ephemeridibus hoc innotescit, quas scripserunt Eumenes Cardianus et Diodotus Erythraeus ... Nicobule, aut is qui huic libros illos supposuit, ita scribit: "Apud Medium Thessalum cenans Alexander, cum viginti una essent convivae, omnibus propinavit et ab omnibus vicissim propinationes accepit: deinde e convivio discedens paullo post quieti se dedit."
Iam non alienum videtur qui fuerint demonstrare, quorum Onesicritus fugiens simultatem mentionem facere noluit. Fuit Perdiccas, Medius, Leonnatus, +erat teon+, Meleagrus, +theoclus+, Asandrus, Philippus, Nearchus, Stasanor, Heraclides Thrax, +polydorus+, Holcias, Menander, [...][2] Quorum quid ageretur nemo fuit ignarus praeter Eumenem et Perdiccam et Ptolemaeum et Lysimachum et Asandrum et Holciam. Ceteri, qui omnes conscii Iollae fuerunt et rerum novarum studentes potentiamque Alexandri verentes, quo exitu futura foret, etiam antea inter se erant collocuti, ut eum interficerent. In convivio accubanti Iollas poculum venenatum tradidit. Quod ille ubi ebibit, sermone parvo interiecto repente dolore commotus conclamavit veluti sagittatus esset. Deinde ipse [se] conprimens in cubiculum abiit. Illi continuo discesserunt animo conscio timentes exitum rerum.
... regem iam discedentem Medius interveniens ad symposium convocavit, omnes amicos carissimos congressuros praetendens. Rex persuasus ad symposium accessit. Accubuerunt viginti: Perdiccas, Meleager, Python, Leonnatus, Cassander, Peucestas, Ptolemaeus, Lysimachus, Philippus medicus, Nearchus Cres, Stasanor, Heraclides Thrax, [...] Europaeus, Ariston Pharsalius, Philippus mechanicus, Philotas, Menander. Quorum rem futuram nescierunt Perdiccas, Ptolemaeus, Holcias, Eumenes, Lysimachus, Asander.[2] Sed alii conscii erant et cum Iolla et Cassandro iam collocuti sunt. Ita rege accumbente Iollas vinum praebuit. Post aliquot tempus rex subito se iecori a sagitta vulneratum clamavit. Dolore crescente mox recedit, aliis relictis. Illi autem statim finem comissationi fecerunt.[3]

Numerus convivarum viginti a Nicobula datur, nomina autem (variatim et cum erroribus) in recensionibus antiquioribus Historiae Alexandri fabulosae et in libro de morte Alexandri Magni. His binis fontibus plures convivarum, sed non omnes, conspiratores esse adseverantur ad regem veneno interficiendum. Nomina recensuerunt Adolphus Ausfeld Helimutusque Berve, recentius etiam Robin Lane Fox, Alanus Samuel, Waldemarus Heckel.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Medios' Dinner-Party" in Heckel (1999) pp. 10-11
  2. 2.0 2.1 2.2 Ausfeld (1907) pp. 206-207; Berve (1926); Fox (2004) cap. 32; Samuel (1986) pp. 435-437; Heckel (1999) pp. 34-45
  3. ἐξαναστάντος καὶ ἀναπαύεσθαι βουλομένου προσῆλθεν αὐτῷ Μήδιος ἀξιῶν αὐτὸν εἰσελθεῖν πρὸς τοὺς ἑαυτοῦ φίλους, φάμενος αὐτῷ συνῆχϑαι τοὺς ἀναγκαιοτάτους τῶν φίλων. τοιαῦτα δὲ αὐτοῦ διαλεχϑέντος συνθεὶς Ἀλέξανδρος τῇ τοῦ Μηδίου ψυχαγωγίᾳ παραγίνεται εἰς τὸ συμπόσιον. ἦσαν δὲ oἱ παρόντες κ'· Περδίκκας Μελέαγρος Πύϑων Λεόννατος Κάσανδρος Πευκέστης Πτολεμαῖος Λυσίμαχος, Φίλιππος ὁ ἰατρός, Νέαρχος Κρής, Στασάνωρ, Ἡρακλείδης ὁ Θρᾷξ ... Εὐρώπιος, Ἀρίστων Φαρσάλιος, Φίλιππτος <ὁ> μηχανικός, Φιλώτας, Μένανδρος ... τούτων δὲ τὸ μέλλον γίνεσϑαι Περδίκκας τε καὶ Πτολεμαῖος ᾿Ολκίας Λυσίμαχος Εὐμένης Ἄσανδρος οὐκ ᾔδεσαν, οἱ δὲ ἄλλοι πάντες μετειλήφασι τῆς πράξεως καὶ συμπεφωνηκότες <ἦσαν> πρὸς τὸν Ἰόλλαν καὶ Κάσανδρον καὶ δεδωκότες ὅρκους [...] τοῦ δὲ Ἀλεξάνδρου ἀνακλινθέντος προσήνεγκεν αὐτῷ Ἰόλλας τὸ ποτήριον [...] ἐξαίφνης ὁ ᾿Αλέξανδρος ἀνεβόησεν ὡς τόξῳ πεπληγὼς εἰς τὸ ἧπαρ.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Atkinson, Elsie Truter, Etienne Truter, "Alexander’s last days: malaria and mind games?" in Acta classica vol. 52 (2009) pp. 23-46
  • Adolf Ausfeld; Wilhelm Kroll, ed., Der griechische Alexanderroman (Lipsiae: Teubner, 1907) pp. 203-209
  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) vol. 2 pp. 261-262 cum notis subiunctis
  • E. N. Borza, "The symposium at Alexander's court" in Αρχαία Μακεδονία = Ancient Macedonia III (Thessalonicae, 1983) pp. 45-55
  • Robin Lane Fox, Alexander the Great. Londinii: Allen Lane, 1973; editio recensa: Penguin, 2004
  • Waldemar Heckel, The Last Days and Testament of Alexander the Great (Historia. Einzelschriften, 56). Stutgardiae, 1988
  • Alan E. Samuel, "The Earliest Elements in the Alexander Romance" in Historia vol. 35 (1986) pp. 427-437 JSTOR
  • Fritz Schachermeyr, Alexander in Babylon und die Reichsordnung nach seinem Tode (Sitzungsberichte der Oesterreichischen Akademie der Wissenschaften, philosophisch-historische Klasse vol. 268 pars 3). Vindobonae: Oesterreichische Akademie der Wissenschaften, 1970; exemplar mutuabile

Nexus interni


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.