Jump to content

Philippus Fortunatov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Philippus Fortunatov
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Fortunatov: imago
Philippus Fortunatov: imago
Nativitas: 2 Ianuarii 1848, 14 Ianuarii 1848; Vologda
Obitus: 20 Septembris 1914, 3 Octobris 1914; Kosalma
Patria: Imperium Russicum

Philippus Theodori filius Fortunatov (Russice Филипп Фёдорович Фортунатов. tr. Filipp Fëdorovič Fortunatov; Vologdae natus die 1 [14] Ianuarii 1848, in vico Kosalma prope Petri Fabricam tunc gubernii Olonecensis et nunc rei publicae Careliae in Russia mortuus die 20 Septembris [3 Octobris] 1914) fuit linguista Russicus.

Philippus Fortunatov, alumnus facultatis historico-philologicae Universitatis Moscuensis, annis ab 1876 ad 1902 in alma matre sua docebat (initio privatim docens, dein docens, postquam professor et praefectus cathedrae linguisticae comparativae universitatis illius), anno 1895 correspondens et anno 1898 ordinarius socius Academiae Scientiarum Petropolitanae electus (idcirco anno 1902 Petropolim migravit). Ad studium linguarum Indoeuropearum (praesertim Indicarum, Balticarum et Slavicarum) atque ad theoriam grammaticae contribuit. Scholam linguisticam Moscuensem ("formalem", "Fortunatovianam") condidit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Большая российская энциклопедия •