Philae (Coptice Ⲡⲓⲗⲁⲕ Pilak et Ⲡⲓⲗⲁⲕϩ Pilakh, ab Aegyptio Hieroglyphico Pɜ-ỉw-Rq, Demotico Pɜ-ỉ-lq "Insula Laq";[1]Arabice بلاق Bilāq, فيلة Fīlah, et hodie أنس الوجود ˀĀnas al-Waġūd), fuit insulaAegypti superioris in regioneNubiae, hodie sub aquasLacus Nasserani apud Molem Syeniticam deperdita. Ibi templa et obelisci olim steterunt, quorum nonnulli in alias civitates amoti sunt, alii in terram altiorem iuxta ripas lacús.