OGIS 98

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

OGIS 98, ita ex editione W. Dittenberger nuncupata, est inscriptio Philis in Aegypto reperta. In hoc documento Ptolemaeus V cum uxore Cleopatra et filio Ptolemaeo templum Aesculapii se dicare proclamat. Hoc inter annos 186 et 180 a.C.n. factum est; filio anno 186 nato, patre anno 180 mortuo. Textus sic legitur: Βασιλεὺς Πτολεμαῖος και βασίλισσα Κλεοπάτρα θεοὶ ἐπιφανεῖς καὶ Πτολεμαῖος ὁ υἱὸς Ἀσκληπιῶι, "Rex Ptolemaeus et regina Cleopatra, dei apparentes, et filius Ptolemaeus Aesculapio". In hac inscriptione primum rex et regina Ptolemaeorum se etiam viventes "deos" nuncupant.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carl Garth Johnson, "OGIS 98 and the divinization of the Ptolemies" in Historia vol. 51 (2002) pp. 112-116


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.