Victrix causa deis placuit sed victa Catoni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Inscriptio ad Monumentum Confoederativum visa

"Victrix causa deis placuit sed victa Catoni" est sententia hexametrica e textu carminis Lucani de bello civili saepe citata (lib. 1 v. 128). E verbis, et praecipue e rerum ordine, intellegendum est causam C. Caesaris in Bello Civili Romano, quamquam (deis adnuentibus) victricem, neque M. Catoni (qui iuxta Uticam anno 46 a.C.n. devictus mortem sibi intulit) neque Lucano ipsi placuisse.

Haec sententia (orthographia "diis" loco "deis") ad pedem Monumenti Confoederativi inscribitur quod in Coemeterio Nationali iuxta Arlington Virginiae erectum est, sculptore Mose Iacobo Ezekiel.