Phalanges (Libanus)

E Vicipaedia

Phalanges (Arabice الكتائب اللبنانية al-katāʾibu l-lubnānīyya) appellatur factio politica Libanica.

Condita a Petro Gemayel anno 1936 ut commotio iuvenum Christianorum ad instar commotionum fascisticarum, quae illis temporibus per Europam vigebant, partem maiorem in bello civile Libanico agebat. Nam initio belli Syris adiuvantibus contra Organisationem Palaestinae Liberandae (PLO) pugnabat, deinde, cum Syria in Palaestinensium partes transisset, contra omnes factiones Islamicas sicut Hizbullah et Amal, postremo autem contra sectatores praesidis Christiani Michaelis Aoun. Ab anno 1982 usque ad 1988, duces Phalangum Bachir Gemayel eiusque frater Amine Gemayel summum Libani imperium ut praesides tenuerunt.

Nostris diebus cum Copiis Libanicis, Commotione Futuri, Factione Populare Socialistica, aliisque in partibus regiminis Syriaeque adversis est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!