Petrus Skarga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Petrus Skarga (Scarga), fuit scriptor, theologus-polemista, praedicator regius, actuosus in re sociali et in reformatione catholica, primus rector Academiae Vilnensis. Natus die 2 Februarii 1536 in Grójec ad Varsaviam, mortuus die 27 Septembris 1612 Cracoviae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Annis 1552-1555 studuit in Academia Cracoviensi. Postea rector fuit scholae parochialis ad ecclesiam S. Joannis Varsaviae (1555–1557). A. 1564 Leopoli presbyter ordinatus est. A. 1568 Romam petit, ubi a. 1569 Societatem Jesu ingressus est. Deinde in Collegio Romano theologiae studuit. In Poloniam reversus, primum Pultoviae (Pułtusk) moratus est (1571-1572), postea Vilnam missus est (1573), ubi primus rector Academiae Vilnensis fuit (1579–1584). Postea Cracoviae praepositus fuit Domus Professae S. I. ad S. Barbarae, ubi a. 1584 Confraterniatem Misericordiae (existit usque hodie) necnon tabernam bancariam aliaque opera ad pauperes iuvandos fundavit. Confraternitaem Misericordiae etiam in aliis Regni civitatibus promovit. Ab a. 1588 ad a. 1612 contionator fuit regis Sigismundi III. Anno 1612 venit Cracoviam. Mortuus est die 27 Septembris, fama sanctitatis fruens. Sepultus est in ecclesia SS. Apostolorum Petri et Pauli.

Opera

Skarga multa scripsit de variis materiis. Libri principales sunt sequentes: Pro sanctissima Eucharistia,Vilnae 1576. O jedności Kościoła Bożego [De unitate Ecclesiae Dei], Wilno 1577. Żywoty świętych Starego i Nowego Zakonu [Vitae sanctorum Veteris et Novi Testamenti], Wilno 1579. Kazania sejmowe [Contiones in parlamento], Kraków 1597. – Tractatus politicus et socialis sui generis – in forma 8 contionum – de statu Regni Poloniae et de eius emendatione. Synod Brzeski [Synodus Brestensis], Kraków 1597. Wzywanie do pokuty obywatelów Korony Polskiej i Wielkiego Księstwa Litewskiego [Adhortatio ad paenitentiam civium Coronae Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae], Kraków 1610. – Materia similis ei, quae in Kazania sejmowe tractatur (vide supra). Omnes fere libri plures habuerunt editiones posteriores, etiam nunc temporis. Nonnulla eius scripta, praesertim Vitae sanctorum et Contiones in parlamento in alias linguas versa sunt, ex. gratia Les sermons politiques, Paris 1916.

Merita

Skarga notabilem influxum in vitam politicam et socialem Poloniae et Lithuaniae tunc temporis exercuit. Ad unionem Brestensem a. 1596 inter catholicos et partem orthodoxorum in Polonia viventium multum contulit. De excolenda lingua Polonica optime meritus est. Processus beatificationis Petri Skarga, in Archidioecesi Cracoviensi annis 2013-2016 peractus, die 21 Junii 2016 a. conclusus est. Reliqua in Congregatione Vaticana de Causis Sanctorum fient.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. Berga, Un prédicateur de la cour de Pologne sous Sigismond III. Pierre Skarga (1536–1612). Étude sur la Pologne du XVIe siècle et le protestantisme polonais, Paris 1916.
  • Dictionnaire de théologie catholique, vol. 14, Paris 1941, p. 2239-2245.
  • J. Tazbir, Piotr Skarga szermierz kontrreformacji [Petrus Skarga pugnator contra reformationem], Warszawa 1978, 19832.

• W. G. Hunston, Peter Skarga, in: Shapers of Religious Traditions in Germany, Switzerland and Poland. 1560–1600, New Haven 1981, 175–194. • L. Grzebień, Skarga. Piotr, in: Słownik polskich teologów katolickich, Warszawa 1983, IV 84–92. • Dictionnaire de spiritualité ascétique et mystique, vol. 14, Paris 1990, 944-946. • J. et W. Jadacki, Skarga Piotr, in: Encyclopédiae philosophique universelle, Paris 1992, III/1, 840–841. • J. Tazbir, Polski Słownik Biograficzny, t. 38, Kraków 1997, 35-43. • A. Borowski, Skarga Piotr, in: Encyclopedia of Renaissance, New York 1999, VI, 35–36. • Diccionario histórico de la Compañia de Jesús, Roma-Madrid 2001, IV, 3588–3589. • K. Panuś, Piotr Skarga, Kraków 2006. •J. Starnawski, Pisarze jezuiccy w Polsce [Scriptores SJ in Polonia], Kraków 2007, 75–158. •L. Grzebień, Podstawowa bibliografia do dziejów Towarzystwa Jezusowego w Polsce, Kraków 2009, t. II, 254–283, 410. • J. Tazbir, Piotr Skarga po czterystu latach [Skarga post quattuor saecula elapsa], „Studia Bobolanum”, 3 (2010) 55-68. • Ks. Piotr Skarga SJ (1536-1612). Życie i dziedzictwo [Vita et patrimonium]. Red. R. Darowski et S. Ziemiański, Kraków 2012. • The Perennial Value of Peter Skarga’s Legacy, ibidem, p. 419-436. • K. S. Ożóg, Orzeł biały na tle mroków nocy [Aquila alba in nocte tenebrosa]. Ikonografia Piotra Skargi, Kraków 2013.