Petrus Alfonsus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Petrus Alfonsus"

Petrus Alfonsus[1] sive Alfonsi[2][3] (natus saeculo undecimo, mortuus saeculo duodecimo) fuit medicus Hispanicus et auctor Disciplinae clericalis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Petrus nomine Moses Sephardi familia Iudaica natus est. Primo erat rabbinus, anno 1106 autem baptizatus est. Ad nomen Christianum Petrum etiam illud regis Aragoniae, Alfonsi I, patrini sui, cuius medicus fuit, adiunxit.

Scripta scientifica et theologica confecit, inter alia Dialogum, sermonem inter Christianum et Iudaeum fictum, et Disciplinam clericalem, opus notissimum circa annum 1115 conscriptum. Thesaurus est narratiuncularum fabularumque, quibus mores hominum demonstrentur.

Anno 1142 Petro Venerabili auctore una cum monacis Hermannus Dalmata et Roberto Castrensi necnon Mahometo Saraceno Alcoranum in linguam Latinam vertere coepit; anno 1143 opus perfectum est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cristiano Leone (ed.); Pietro Alfonsi: Disciplina clericalis. Sapienza orientale e scuola delle novelle. Laura Minervini (prologus). Salerno Editrice, Romae 2010, ISBN 978-88-8402-689-7.
  • Cristiano Leone (ed.); Pietro Alfonsi: Alphunsus de Arabicis eventibus. Studio ed edizione critica. Accademia Nazionale dei Lincei, Romae 2011, ISBN 978-88-218-1039-1 (ISBN formaliter falsus!). (Atti della Accademia Nazionale dei Lincei. Anno CDVIII-Classe di Scienze morali, storiche e filologiche. Memorie Series IX - Volumen XXVIII - Fasciculus 2)
  • Alfons Hilka, Werner Söderhjelm, edd., Die Disciplina clericalis des Petrus Alfonsi: das älteste Novellenbuch des Mittelalters. Heidelbergae: Winter, 1911 Textus apud archive.org
  • N. Höhl: Petrus Alfonsi. In: Lexikon des Mittelalters. Vol. 6 (2002) Col. 1960 s.
  • Thomas Ricklin: Der "Dialogus" des Petrus Alfonsi. Eine Annäherung. In: Klaus Jacobi (ed.): Gespräche lesen. Philosophische Dialoge im Mittelalter. Tubingae 1999, ISBN 3-8233-5425-6, p. 139–155.
  • Charles Julian Bishko: Peter the Venerable’s Journey to Spain. In: Studia Anselmiana. 40 (1956).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  2. Vide Hilka, Höhl et Ricklin in bibliographia nostra
  3. Etiam Petrus Alphonsus, Petrus Alfunsis, Alphunsus, Aldefonsi, Petrus Toletanus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]