Coordinata: 44°22′5″N 100°20′11″W / 44.36806°N 100.33639°W / 44.36806; -100.33639

Petropolis (Dacota Meridiana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petropolis[1] (Anglice Pierre,[2] Lakotice čhúŋkaške[3] 'castellum') est caput civicum Dacotae Meridianae, civitatis Civitatum Foederatarum, ac sedes Hughes Comitatus.[4] Numerus civium anno 2010 fuit 13 646, unde Petropolis est secundum a minimo capite civico in Civitatibus Foederatis, post Montem Pessulanum Montis Viridis, et octo a maxima urbe in Dacota Meridiana.

Locus intra Hughes Comitatum.
Moles Oahe, nonnulla milia ad septentriones versus. Photographema ex Statione Spatiali Internationali.
Pons ferrivialis in Flumine Missuriensi ad Petropolim. Prospectus ad occidentem spectans.
Petropolis ad Flumen Missuriense.

Urbs condita est anno 1880 in orientali Fluminis Missuriensis ripa ante Castellum Petrinum, arcem e Petro Chouteau, Jr., mercatore pellis ex Urbe Sancti Ludovici Missuriae, appellata.

Sententia urbana est Super Flumen, Semper Movens (Anglice On The River, On The Move).

Incolae clari[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Petropolis Dacotae": Latinitas. Vaticana (1972).
  2. "Broadcast Pronunciation Guide and South Dakota Pronunciations". Associated Press .
  3. Ullrich, Jan F. (2014). New Lakota Dictionary (2nd ed.). Bloomington, IN: Lakota Language Consortium. ISBN 978-0-9761082-9-0 .
  4. "Find a County". National Association of Counties .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petropolim spectant.