Jump to content

Lingua Lakota

E Vicipaedia

Lingua Lakota (Lakote: Lakȟótiyapi) est Siouana populi Lakotae lingua. Etsi quasi lingua diversa a locutoribus ducatur doceaturque, cum lingua Dakota invicem intellegitur, ac linguistae eam unam ex tribus Siouanae linguae varietatibus esse ducunt.

Lingua Lakota, cui sunt 6000 locutorum praecipue in Campestribus septentrionalibus Meridionalis et Septentrionalis Dacotae habitantium, unam ex maximis Americae Septentrionalis Indigenis communitatibus linguisticis in Civitatibus Foederatis sitis effingit.[1]

Lakota primum circa annum 1840 a missionariis conscripta est, ex quibus temporibus scriptura mutata est ut usibus modernis conveniat.

  1. Lakota. Pagina interretialis: Gordon, Raymond G., Jr. (ed.), 2005. Ethnologue: Languages of the World (15th ed.). Dallas: SIL International. Die 16 Maii 2009 accessum.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!