Patricius Hamilton (scriptor)

E Vicipaedia
Wikidata Patricius Hamilton (scriptor)
Res apud Vicidata repertae:
Patricius Hamilton (scriptor): imago
Patricius Hamilton (scriptor): imago
Nativitas: 17 Martii 1904; Hassocks
Obitus: 23 Septembris 1962; Sheringham
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Bernard Hamilton;
Coniunx: Lady Ursula Chetwynd-Talbot

Patricius Hamilton (1904-1962) fuit scriptor Anglicus, unus ex maximis scaenicarum fabularum scriptoribus et dramatistis, qui magnopere ad litteras contulit. Eius ex fabulis scaenicis duae, sc. Rope (1929) et Gas Light (1938), in pelliculas cinematographicas formatae sunt. Praeterea plus decem mythistorias et fabulas radiophonicas divulgavit.

De vita et operibus[recensere | fontem recensere]

Antonius Walter Patricius Hamilton die 17 Martii anno 1904 in Sussexia comitatu natus est.[1] Parentes eius gloriosi et superbi vix multum ad animi conformationem Patricii conferre potuerunt. Paulisper degustata arte histrionis Patricius scriptor fieri statuit, et undecim annos natus Monday Morning (1925) divulgavit, et proximo anno Craven House. Post Twopence Coloured (1928) magnum successum habuit fabula scaenica Rope, quam Alfredus Hitchcock anno 1948 in pelliculam eiusdem nominis formavit.

Praeterea narrationibus suis The Midnight Bell (1929), The Siege of Pleasure (1932) et The Plains of Cement (1934) aliquatenus de vita sua narrat. Quae trilogia anno 1935 una edita est titulo 20,000 Streets Under the Sky (1935).

Extremis annis 1920 Hamilton autocineto obtritus corpore male deformatus est. Fine narrationis suae Mr Stimpson and Mr Gorse (1953) autocinetorum fastidium suum patefacit, cum Angliam metallicis scarabaeis suffocaturam esse praevidet.

Hangover Square (1941) prosperrima esse iudicatur narratio, quae etiam nunc satis bene forma palmari venit. Res ab Hamilton narratae Londini, et quidem in Earl's Court domicilio auctoris, fiunt. Agitur enim de eius aetatis alcoholismo nec non de circumstantia rerum, sicut exortu responsaque fascismi. Itaque Hamilton marxista confessus evasit, quamquam membrum factionis communisticae non fuisse videtur. Annis 1930 Hamilton, sicut multi alii auctores, magis magisque iratus capitalismo credebat fascismum et violentiam, quae Europam tum temporis vastabant, ostendere capitalismum suum accedere exitum. Incitatus marxismo suo Hamilton Impromptu in Moribundia anno 1939 scripsit impetum satiricum in capitalismum molitus.

Postea Hamilton in scriptis suis voce misanthropica usus est, cuius acerbitas et tristitia procedente vita increvit. Nam tempora moderna minime amavit, maluitque eam quae ante bellum fuit aetatem respicere. Secundum bellum mundanum nusquam nisi in The Slaves of Solitude (1947) tractavit. Trilogia Gorse (1992), tres fabulae de quodam praedatore sexuali et fraudatore astuto,[2] criticis parum placuit. Hostilitas et malignitas harum fabularum ex eo secutae esse videntur, quod Hamilton utopismo marxismi deceptus esset.

Hamilton bis uxorem duxit: primam (Ludovicam Mariam Martin) anno 1930, secundam (Ursulam Chetwynd-Talbot, fabulatricem, quae sub pseudonymo Laura Talbot scripsit) anno 1954. Decrescente aura populari vir ab iuventa alcoholi deditus cirrhosi iecoris et insufficientia renali confectus die 23 Septembris anno 1962 Sheringhamiae in Norfolcia mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harding 2007: 66.
  2. West Pier (1952), Mr. Stimpson and Mr. Gorse (1953), The Unknown Invader (1955).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • French, Sean (1993) Patrick Hamilton: A Life. Faber and Faber.
  • Hamilton, Bruce (1972) The Light Went Out: The Life of Patrick Hamilton. Constable.
  • Harding, John (2007) Patrick Hamilton. Greenwich Exchange.
  • Jones, Nigel (1991) Through a Glass Darkly: The Life of Patrick Hamilton. Scribners.