Jump to content

Pasitigris

E Vicipaedia
Pasitigris
Pasitigris prope Vasetum
Longitudo 890 chm
Altitudo fontis 2920 m
Decursus aquae 736,5 (in Ahvaz) /s
Area systematis 66 930 chm²
Fons Zagrium
Ostium Šaṭṭ al-ʿArab
Regio Irania

Pasitigris[1] (Graece Πασίτιγρις, de Persico "Tigris minor"), vulgo Karun (Persice کارون), est flumen Iraniae maximum, 890 chm longitudinis. In Zagrio iugo oritur et antiquitus in sinum Persicum effundebatur, sed saeculo X canalis constructus est, qui Pasitigris aquas in Šaṭṭ al-ʿArab abducit; alveus vetus, nunc Bachmanshir nominatus, etiam nunc in sinum Persicum aquas fert. Vasetum et aliae urbes ad Pasitigrim stant; tres hydroelectrificinae Iranicae maximae cum receptaculis aquae ad Pasitigrim constructae sunt.

Phison fluvius Biblicus ut Pasitigris aevo Medio explicabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo XV 3, 6 etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pasitigrim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 30°25′39″N 48°9′55″E, 32°36′7″N 49°54′57″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия