Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pagoda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lignea quinque ordinum pagoda Hōryū-ji in Iaponia, saeculo septimo aedificata, est unum ex veterrimis aedificiis ligneis in orbe terrarum.
Pagoda Immanis Anseris Feri Xi'an in Sinis, saeculo septimo aedificata, e lateribus exstructa.
Seokgatap in templo Bulguksa in Corea Meridiana, saeculo octavo aedificata, ex granite exstructa. Anno 1966, Mugujeonggwang Magna Dharani Sutra, veterrima impressio per stipitem ligneam facta exstans, cum aliis culturae gazis, in secunda huius pagodae ordine inventae sunt.

Pagoda[1] est turris ordinibus multarum suggrundarum praeditis in Sinis, Iaponia, Corea, Vietnamia, Nepalia, Birmania, aliisque Asiae regionibus exstructa. Plurimae pagodae religioni prosunt, saepissime Buddhisticae, sed aliquando Taoisticae, et saepe in viharis aut in proximo aedificantur. Pagoda ex stupa Indiae antiquae orta est.[2][3]

Vocabulum pagoda in nonnullis civitatibus alias structuras religiosas attingit, praecipue in Cambodia et Vietnamia, ubi 'fanum' significare potest. Architecturalis stupae structura trans continentem Asiaticam extenditur, varias formas variarum regionum proprias suscipiens. Praeterea, multa campanilia Philippinica magnopere a pagodis propter operarios Sinicos ab Hispanis conductos moventur. Primus pagodarum finis erat reliquias scripturasque sacras conservare.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Pagoda turri praecelsa, ubi longus in subjecta prospectus, eminet, & fossa urbem suburbio crebris connectit ex lapide firmissimis pontibus." Johannes Nieuhovius, Legatio Batavica ad Magnum Tartariae Chamum Sungeium, Modernum Sinae Imperatorem: Historiarum Narratione, quae Legatis in Provinciis Quantung, Kiangsi, Nanking, Xantung, Peking, & Aula Imperatorià ab Anno 1655 ad Annum 1657 obtigerunt . . . Latinitate donata per Clarissimum Virum Georgium Hornium (Amstelodami: Jacobus Meursius, 1668), 102. Google Books.
  2. "The Origin of Pagodas". China.org.cn. 19 Septembris 2002 .
  3. "Pagoda". Webpages.uidaho.edu .
  4. Fazio, Moffett, et Wodehouse 2003.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fazio, Michael W., Marian Moffett, et Lawrence Wodehouse. 2003. A World History of Architecture. McGraw-Hill Professional. ISBN 0-07-141751-6. Google Books.
  • Govinda, A. B. 1976. Psycho-cosmic symbolism of the Buddhist stupa. Emeryville Californiae: Dharma Publications.
  • Kieschnick, John. 2003. The Impact of Buddhism on Chinese Material Culture. Princeton University Press. ISBN 0-691-09676-7.
  • Steinhardt, Nancy Shatzman. 2019. Chinese architecture: a history. Princeton: Princeton University Press. ISBN 9780691169989, ISBN 0691169985.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pagodas spectant.