Jump to content

Pößneck

E Vicipaedia
Wikidata Pößneck
Res apud Vicidata repertae:
Pößneck: insigne
Pößneck: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°42′0″N 11°36′0″E
Numerus incolarum: 11 752
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Saale-Orla

Geographia

Superficies: 24.43 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bodelwitz, Döbritz, Krölpa, Langenorla, Oppurg, Ranis, Wernburg

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mosbacum, Forchheim, Castrum Theodorici, Bytom Odrzański

Tabula aut despectus

Pößneck: situs
Pößneck: situs

Pößneck est urbs Germaniae fere duodecim milium incolarum, in circulo Saale-Orla Thuringiae, viginti sex chiliometra ad meridiem Ienae sita.

Olim Carmelitae in oppido Pößneck viventes egressi sunt, ut conventum Ienae conderent.

Spatiatoribus consilia

[recensere | fontem recensere]

Oppidum Pößneck inter flumina Salam et Alestram in valle quadam situm est. Cuius prima mentio facta est anno 1324; anno 1351 autem ius Salfeldensium receptum est. Saeculo XIV ineunte comites Schwartzburgenses istam regionem possidebant, quorum feudum anno 1418 exstinctum in manus Wettinensium Saxonicorum transiit.

Moenia circa nucleare quadrum ducta olim turres quattuor habuit, quarum Turris alba (quae dicitur) oppidanis signo mansit. Altera telis igniferis servandis erecta etiam superest. Curia affabre annis inter 1478 et 1531 constructa revera inter Thuringiae pulcherrima aedificia numerari potest cum scalis tectis atque formis temporis Renatorum. Silanus ad nundinas, Ecclesia Sancti Bartholomaei (saeculi XIV), domi burgensium amoenae in saeculorum cursu confectae oppido imaginem iucundam atque pacificam dant. Museum historicum 642 recenter renovatum et conspectus generales dat et emolumentum quaestuum permultorum ad amussim illuminat.

Ioannes Volfgangus Goethius anno 1795 civium industriam atque sollertiam laudaturus oppidum pingue et bene nutrix nuncupavit. Praeter lintea, cerevisiam, textilia socolata et libri fabricabantur. Saeculo XX ineunte et rursus tempore communismi Pößneck inter totius orbis terrarum maxime egregios locos librorum et imprimendorum conficiendorum erat.

Natura oppidum ambiens hominem ad excursiones invitat atque impellit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pößneck spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 50°42′0″N 11°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "16075085" apud Statistik-Portal