Otto Grotewohl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Grotewohl anno 1950
Otto Grotewohl (ad dextram partem) anno 1959 cum Jawaharlal Nehru Indiae primo ministro

Otto Grotewohl (natus 11 Martii 1894 Brunsvici, mortuus 21 Septembris 1964 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, interdum USPD, postremo SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Grotewohl post scholam finitam annis 1908 - 1912 tirocinium typographi fecit. Deinde ad annum 1914 hoc munere versatus est. Primo bello mundano annis 1914 - 1918 miles conscriptus interfuit. Annis 1919 - 1921 pro cautione aegrorum Brunsvici laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 sodalis USPD factus est et consiliis opificum et militum post casum monarchiae interfuit. Annis 1920 - 1925 legatus senatus terrae Rei Publicae Brunsvici erat et anno 1921/1922 administer institutionis et rerum internarum huius terrae. Postquam iterum sodalis SPD factus est, anno 1923/1924 administer Brunsvici iustitiae fuit. Annis 1914 - 1926 Hannoverae in Academia Leibniz studebat. Mense Octobri 1925 legatus Dietae Imperii suffectus est et ad annum 1933 mansit. Annis 1928 - 1933 praeses Instituti Brunsvici Cautionum fuit.

Sub dictatura Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Grotewohl, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, praeses instituti dimissus est et ad annum 1938 mercator laboravit, sed clam cum aliis sodalibus SPD conveniebat. Annis 1938 - 1940 bis in carcerem coniectus et accusatus est, sed postremo absolutus. Annis 1940 - 1944 iterum mercator laboravit. Tum propter Coniurationem 20 Iulii 1944 Nazistae eum capere voluerunt, sed fugit.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Grotewohl cum aliis Berolini factionem SPD iterum condidit, sed ab aliis ducibus factionis, ut Curtius Schumacher e.g. coniunctioni cum KPD acerrime favebat. Itaque 21 Aprilis 1946 in zona ab Unione Sovietica occupata factiones unitae sunt nomine Factionis Socialisticae Unitae Germaniae (SED). Una cum Gulielmo Pieck praeses novae factionis electus est et ad annum 1954 mansit. Ab anno 1949 Grotewohl etiam legatus Camerae Popularis, parlamenti RDG, fuit.

Praeses ministrorum RDG[recensere | fontem recensere]

7 Octobris 1949 Grotewohl praeses ministrorum Rei publicae Democraticae Germanicae electus est. Anno 1960 acri morbo affectus est et e vita publica se recessit. Tamen ad mortem praeses ministrorum mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]