Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cuniculus

E Vicipaedia
(Redirectum de Oryctolagus)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cuniculus (discretiva)

Cuniculus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Lagomorpha
Familia: Leporidae
Genus: Oryctolagus
Lilljeborg, 1873
Species: O. cuniculus
(Linnaeus, 1758)

Oryctolagus est genus monotypum animalium cuius sola species est Oryctolagus cuniculus, Latinitate communi cuniculus. Mammalia sunt lagomorpha familiae Leporidarum, in Europa meridio-occidentali nativa. Domesticati sunt praecipue ad carnem producendum sed et in oblectamentum. Homines tam neanderthalenses quam sapientes cuniculos silvaticos venabantur. Cuniculi a quattuor annis ad decem annos vivunt.

Cuniculi cultura[recensere | fontem recensere]

Nomen cuniculus a cuniculo 'cavo' deducitur. Temporibus Romanis, cuniculi edebantur, neque cicures in domicilio ut nostra aetate alebantur. Appianus dixit milites Romanos in Hispania cuniculos edisse. Cuniculi in insulis ad edendum a Romanis colebantur. Romanos delectabat cuniculos edere. Varro scripsit multa de cuniculis collendis in De Re Rustica. Apicius dixit cuniculos meliores esse essu quam pullum vel etiam porcellos teneros.[1]

Romanos etiam delectabat fetus cuniculos edere, quos appellabant "laurices." In libro suo nomine Naturalis Historia Plinius ait:

Leporum generis sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum insulis populatis messibus adferentis. Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant.

Tempore mediaevali in Europa Catholica, non licebat homines edere carnem inter Quadragesimam neque in temporibus paenitentiae. Saeculo autem sexto, nonnulli videntur laurices eis temporibus nihilominus eddere, nam Gregorius Turonensis in Historiis suis 5.4, de quodam Roccoleno (quem scelestum esse habebat) a Chilperico I rege misso, sic dixit: "Erant enim dies sanctae quadraginsimae, in qua fetus cunicolorum saepe comedit." Sed post breve intervallum, Gregorius Papa I permisit lauricum essum, edicens eos non carnem esse, sed quasi fructus maritimos licitos.[2] Post hoc, monachi in monastariis cuniculos in areolis muro cinctis colebant.

Saeculo undevicensimo, multi homines divites in Gallia et Britiannia colebant cuniculos mirabiles qui appellebantur Belgian Hare ("Lepores Belgicos"). Hi spectaculis certabant magno pretio. Anno 1901 cuniculus cui nomen erat FS Champion Fashoda venditus est 2000 numorum Americanorum. Inter 1890 et 1900 multi cuniculi importabantur ad Americam Foederatam. Nunc multi cuniculos colunt. Est in America Foederata sodalicium cuniculare cui nomen est American Rabbit Breeders Association, seu ARBA. Quae societas certamen habet, et concitat homines qui velint cuniculos colere et multas (48) varietates et innumeros colores cuniculorum comprobat.

Cuniculi religionis[recensere | fontem recensere]

Cuniculus legatus deitatis et Ostrea et apud Sumiyoshi-taisha.

Aditus ad nidum cuniculorum


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apicii De Re Coquinaria 2.2.6:
    Isicia de pavo primum locum habent ita si fricta fuerint ut callum vincant. Item secundum locum habent de fasianis, item tertium locum habent de cuniculis, item quartum locum habent de pullis, item quintum locum habent de porcello tenero.
  2. Bob D. Whitman, Domestic Rabbits & Their Histories: Breeds of the World (Leawood Kansiae: Leathers Pub., 2004), cf. etiam American Livestock Breeds Conservancy: Rabbits

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cuniculos spectant.