Orsa Cordis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Orsa Cordis,[1] (Sanscritice: प्रज्ञापारमिताहृदयसूत्र Prajñāpāramitā hṛdaya sūtra "Orsa Cordis Sapientiae Perfectae")[2], sunt inclutissima Buddhismi Mahayanensis orsa, Buddhistis acceptissima propter brevitatem et summam significationem. Habentur ex omnibus scripturis Buddhistis notissimae,[3] populoque gratissimae.[4]

Orsorum Cordis mantra[recensere | fontem recensere]

Haec orsorum mantra, quae per mundum Mahayanense Sanskritice translitterata, adeo in libro Sinense converso, quia Buddhistae vocem mantrarum gravissimam esse si multum valeat credunt, cantatur. Sic haec mantra:

Devanāgarī Romanizatio Pronunciatio Conversio
गते गते gatē gatē [gəteː gəteː] ita, ita
पारगते pāragatē [pɑːɾə gəteː] transita
पारसंगते pārasaṃgatē [pɑːɾəsəŋ gəteː] omnino transita
बोधि स्वाहा bōdhi svāhā [boːdɦɪ sʋɑːhɑː] laus expergefactioni.

Orsa Cordis in musica[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Harrison, compositor Americanus, partes Orsorum Cordis Esperantice conversas in La Koro Sutro cantata (1973) posuit.

Akron/Family, grex Americanus, Orsa Cordis Anglice conversa in Gone Beyond carmine in Meek Warrior albo inclusit.

Petrus Rowan Orsa Cordis in choro "Vulture Peak" carminis in Reggaebilly albo (2001) posuit.

Imee Ooi, Malaysiana Aetatis Novae musica et cantatrix, Orsa Cordis Sanskritice et Mandarinice conversa instrumentis electronicis canit.

Chloe Goodchild, cantatrix et compositor Britannica, Orsa Cordis in Fierce Wisdom albo inclusit.

Wu-Tang Clan, grex hiphop Americanus, Orsa Cordis in 8 Diagrams albo inclusit, in "Life Changes," ultimo albi carmine, quod Shifu Shi Yan Ming tributum cantori Ol' Dirty Bastard Mandarinice cantavit.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexander Ricius, "Orsa Cordis, i.e. 'Heart Sutra' Latine Versum," Melissa (2003) 112:10–13.
  2. Sinice 般若波羅蜜多心經, Bōrĕbōluómìduō Xīnjīng; Iaponice: 摩訶般若波羅蜜多心経, Maka Hannyaharamita Shingyō; Coreane 마하반야바라밀다심경, Maha Banya Baramilda Simgyeong; Vietnamice Bát Nhã Ba La Mật Đa Tâm Kinh; Lingua Thai ปรัชญาปารมิตาหฤทัยสูตร; Thibetane sNying mDo vel shes rab snying po'i mdo
  3. Pine 2004:16
  4. Pine 2004:18.
  5. theworsthorse Blog.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Buswell, Robert E., ed. 2003. Encyclopedia of Buddhism. MacMillan Reference Books. ISBN 0-02-865718-7.
  • Conze, Edward. 2000. Prajnaparamita Literature. Munshiram Manoharlal Publishers. ISBN 81-215-0992-0. Primum editum 1960 a Mouton & Co.
  • Pine, Red. 2004. The Heart Sutra: The Womb of the Buddhas. Shoemaker 7 Hoard. ISBN 1-59376-009-4.
  • Ricius, Alexander. 2003. "Orsa Cordis, i.e. 'Heart Sutra' Latine Versum." Melissa 112:10–13.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Orsa Cordis apud Vicifontem.