Oncorhynchus kisutch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coho Salmon Breeding Male.jpg
Oncorhynchus kisutch masculus

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Salmoniformes 
Familia : Salmonidae 
Genus : Oncorhynchus 
Species : O. kisutch 
Oncorhynchus kisutch 
(Walbaum, 1836)  

Oncorhynchus kisutch est species piscium anadromosa familiae Salmonidarum, indigena fluviorum aquae frigidae Siberiae et Insulae Beringii et orae Pacificae Americae septentrionalis. In ripis Asiae habitant ab Anadyre flumen usque ad flumina in Maris Ochotensis, in Amure et in fluminibus Sachalinae et Esoniae rari sunt. In ripis Americae ab Alasca usque ad Californiam gignuntur. Pisces Americanae maiores quam Asiaticae sunt. Americani longitudinem usque ad metrum habent, Asiatici usque ad 88 centimetra.

Oncorhynchi kisutch ova gignunt in fluviis parvis vel modicis, bene oxygenatis, vadosis, fundis glareosis praeditis, sed nunquam in lacibus. Ab Iunio ad Decembrem in fluvia ovorum parendorum causa eunt. Hoc tempore colorem purpureum Oncorhyhchi kisutch accipiant. Ovis positis parentes omnes moriuntur. Nati post duodeviginti menses in mare descendunt et ibi hiemant. Anno vitae tertio aut quarto ipsi prolem dare possunt.

Oncorhynchus kisutch piscis est esu optimus, sed rarus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Oncorhynchum kisutch apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oncorhynchum kisutch spectant.