Roman numeral 10000 CC DD.svg

Glarea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Glarea maritima Therasiae in insula Graeca; lapilli diametro usque ad 40 mm.

Glarea[1] sunt lapilli minutissimi, qui in fluviorum ripis et in maris litoribus inveniri solent. In geologia glarea est lapis metamorphicus psephitum generis; nam saepe et montes lapidibus fractis, interdum usque ad pulverem sui generis minutis, compositi sunt. Carolus Linnaeus in Systemate naturae tria glareae genera enumerat:

  • "Glarea tenuissima, flatu aeris volitans" (Synonymon: "Glarea mobilis")
  • "Glarea farinacea apyra" (Synonymon: "Arena sterilis")
  • "Glarea argillacea apyra mixta" (Synonymon: "Terra adamica")
Glarea montana variarum formarum et magnitudinum.

Nunc glarea secundum magnitudine lapillorum dividitur et secundum originem (montana, fluviatilis, marina, glarea lacuum, glaciariorum

Ex antiquitate glarea ad vias muniendis et ad alias res construendas usurpatur. Ferrumine saepe miscetur, ut materiem constructionis praebeat. Glarea montana aspera est, et ad usum aedificandi minus idonea est, nam arena permixta est. Sed glarea fluviatilis et maritima aqua trita superficiem levem habet, qua de causa peius ferrumine concrescitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialissub verbo

  • De glarea in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)