Latinitas bona

Onchesmus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Onchesmus
Res apud Vicidata repertae:
Onchesmus: insigne
Civitas: Albania
Locus: 39°53′0″N 20°1′0″E
Numerus incolarum: 41 000
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 58.96 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Suva Reka, Odessus, Igoumenitsa, Corcyra, Vălenii de Munte, Argyrocastrum, Kalamaria, Larnaca Municipality

Onchesmus[1] (Albanice Saranda; Neograece Άγιοι Σαράντα) est urbs in Albania meridionali sita. Incolarum 35 000 habet, quorum maior pars Neograece loquuntur.

Nomina[recensere | fontem recensere]

Ecclesia

Nomen antiquum est Onchesmus (Graece: Ὄγχησμος).[2] Aevo medievali urbs restituta nomen sibi praeposuit sanctorum quadraginta qui martyrii apud Sebasteam Armenum passi sunt; inde venerunt nomina Italicum Santi Quaranta et Neograecum Άγιοι Σαράντα, e quo derivatur nomen Albanicum hodiernum Sarandë. Ante primum bellum mundanum nomen in lingua Albanica fuit Pirro.[3] Tempore belli alterius Italiani qui hanc urbem obsedebant cognomine Porto Edda nuncupaverunt, filiam Eddam ducis Mussolini ita commemorantes.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab antiquitate Onchesmus fuit emporium urbis mediterraneae Phoenices; omni enim regione boreae versa ab Illyriis habitata, hunc agrum gens Epirotica Chaonum habitabat cuius metropolis fuit Phoenice.

Saeculo VI ecclesia nova sanctis quadraginta dicata est. Anno 551 urbs ab Ostrogothis debellata est;[4] mox per multa saecula Byzantinis subiecta; deinde sub Imperio Ottomanico (a saeculo XV) portum vel emporium fuit Ioanninorum.[5] Anno 1878 a Graecos e Corcyra incurrentibus incendio afflicta est.[6] Re publica Albania anno 1912 nuper erecta, per bellum primum mundanum urbs Onchesmus (in regione opinabili Epiro septentrionali seu Albania meridionali inclusa) inter Albaniam, Graeciam et Italiam crebriter permutata est, sed ultimo (circa annum 1920) Albaniae attributa.

Urbs hodierna[recensere | fontem recensere]

Hic praecipue Graecizantes colunt; urbs habet scholas et gymnasium in quibus lingua Graeca adhibetur. Religiones et Islamicam et Christianam observantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Strabo, Geographia 7.7.5.
  3. "In this pre-war period, the Albanians called the town Pirro" (Pettifer, 1996, p. 146).
  4. Secundum de:wiki urbs eo tempore deleta est.
  5. Pettifer (1996) p. 146.
  6. De hac re Vicipaedia Theodisca citat James Pettifer: Albania & Kosovo (Londinii, 2001. ISBN 0-7136-5016-8).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sarandam spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]