Latinitas nondum censa

Omar Abboud

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Omar Abboud, anno fere 1966 natus, est Argentinae incola e familia Syrorum et Libanensium ortus. religionis Islamicae sectator, Omar Abboud fuit olim secretarius generalis Centri Islamici Argentinensis. Cum Gulielmo Marcó et Daniele Goldman, Georgio Mario Bergoglio (papa Francisco futuro) suadente, Institutum pro Dialogo inter Religiones (Instituto del Dialogo Interreligioso) anno 2001 condidit, anno 2005 rite constituit. Mense Februario 2014 peregrinationem interreligiosam conduxit cum Marcó et Goldman ad Iordaniam, Israelem, Palaestinam, participibus Argentinianis 15 Christianis, 15 Islamicis, 15 Iudaicis. Ita praeparaverunt visitationem papalem, quam Franciscus cum Abboud et amico Iudaico Abraham Skorka mense Aprili eiusdem anni susceperit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.