Of the Blue Colour of the Sky
Of the Blue Colour of the Sky est tertium album officinale ab OK Go grege Americano rock confectum, quod a societate Capitol Records die 12 Ianuarii 2010 prolatum est. Operis nomen, verba, notioque librum The Influence of the Blue Ray of the Sunlight and of the Blue Colour of the Sky ostendunt, artificium pseudoscientificum anno 1876 editum. Albi modus a nonnullis habitus est magnus mutatio a? rock-populari gregis modo in eius albis superioribus.
Historia
[recensere | fontem recensere]Post confectionem gregis albi superioris Oh No, anno 2005 confecti, citharista Andy Duncan gregem propter dissensiones consilii incitationemque maiorum societatum discessit. Pro eo substitutus est Andy Ross, qui fuerat adiutor albi et in eius pelliculis musicis visus erat. Pelliculae musicae pro gregis carminibus "A Million Ways" et "Here It Goes Again" in vulgus gratissimae erant ut pelliculae virales? apud YouTube, et ergo prosperitatem albi Oh No incrementumque populi favoris gregis magnopere impulerunt. Grex inde EP You're Not Alone cum Bonerama grege rock funk brass? Novae Aureliae anno 2008 protulit, et adsidue, paene tres annos, peragrabat ut Oh No adiuvarent.[1]
Recording? et productio
[recensere | fontem recensere]Carminibus novis compositis, grex OK Go in officina laborare mense Octobri anni 2008 coepit. Praeluserunt in productoris Dave Fridmann Officina Tarbox Road (Anglice: Tarbox Road Studios), horreo ex usibus Amish? converso in Cassadaga Novi Eboraci per Maium proximi anni.[2]
Notio et ars
[recensere | fontem recensere]Libellus qui Of the Blue Colour of the Sky comitatur album ut notionem apud locum in The Influence of the Blue Ray of the Sunlight and of the Blue Colour of the Sky introducit, libro ab Alfredo J. Pleasonton Generali scripto. Partes libelli verba cum factis conlectis ex proprietatibus verborum a variis modis graphicis ostentis comparant. Imago in albi operimento ex indice viginti quinque thematum (exempli gratia, "Unfounded or Wildly Broad Claims," "Wonderment", et "Light/Optics/Color") facta est, quoque themate singulum colorem ostendente, et aliqua sententia in loco litterisque carminis attributo. Si plus quam unum thema eidem sententiae attribuitur, colores ratione mixturae additae miscentur. Quaque sententia a linea colorata ostenta, lineae ducuntur ut radii—effectus radiorum lucis multicoloratae ex media parte ortorum. Alia facta hac pro imagine conlecta in libello sunt longitudo sententiarum, numeri partium orationis, momentum syllabarum, et verba in ambobus libris communia. Damian Kulash, princeps albi compositor, notionem excolebat, et facta cum Stephania Posavec Gregorioque McInerny, opificibus qui in libello pro "visualizatione"? et forma tolluntur, conlegebat.
Index cursuum
[recensere | fontem recensere]Omnia carmina ab OK Go composita.
- "WTF?" – 3:24
- "This Too Shall Pass" – 3:08
- "All Is Not Lost" – 2:43
- "Needing/Getting" – 5:13
- "Skyscrapers" – 4:38
- "White Knuckles" – 3:18
- "I Want You So Bad I Can't Breathe" – 3:22
- "End Love" – 4:05
- "Before the Earth Was Round" – 4:09
- "Last Leaf" – 2:34
- Temporis spatium apud iTunes est 2:22
- "Back from Kathmandu" – 4:13
- "While You Were Asleep" – 4:24
- "In the Glass" – 6:03
- Cursus additi
- "Louisiana Land" (U.S. iTunes) – 3:38
- "White Knuckles (Static Revenger club mix)"? (U.K. iTunes) – 4:20
Personae
[recensere | fontem recensere]- OK Go (grex)
- Damian Kulash—Vox princeps, cithara, programming,? percussio
- Tim Nordwind—bassa, vox
- Dan Konopka—tympana?
- Andy Ross—citharae, claves, vox
- Alii
- Dave Fridmann—productor?
- Greg Calbi—audio mastering?
- Mark Mullins—trombone? in cursu 12
- Brian L. Perkins—plausus in cursu 12
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ NPR, "OK Go Adds A Little 'Purple Rain' For 'Colour'," Morning Edition, 8 Ianuarii 2010, inventum 9 Februarii 2010.
- ↑ Jason Lipshutz, "OK Go Hops Off The Treadmill, Heads Into The Wild," Billboard, 30 Novembris 2009, inventum 20 Ianuarii 2010.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- The influence of the blue ray of the sunlight and of the blue colour of the sky, in developing animal and vegetable life, in arresting disease, and in restoring health in acute and chronic disorders to human and domestic animals, as illustrated by the experiments of Gen. A. J. Pleasonton, and others, between the years 1861 and 1876. Addessed to the Philadelphia Society for Promoting Agriculture. Philadelphiae: Claxton, Remsen & Haffelfinger, 1876 Citatio bibliographica huius libri