No Man's Sky

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

No Man's Sky (titulus Anglicus, scilicet nēminis caelum) est ludus televisificus vel computatralis scientiae fictitiae, apud Hello Games programmatus et editus, die 9 Augusti 2016 pro PlayStation 4 publicatus atque die 12 eiusdem mensis pro computatrum. Universus in quo lusor iter facit procedurali modo generatur: mundus secundum definitos algorithmos fere ad infinitum efficitur[1].

Scopus[recensere | fontem recensere]

Lusor partem agit astronavis gubernatoris qui per spatium iter facit ut galaxiae centri mysterium patefaciat. Esse potest mercator, explorator, pirata, fossor, etc. In universo, plurimi planetae visitandi sunt[2], quorum quisque proprium oecosystema continet. Cum praecipuus scopus in petendo galaxiae centro consistit, lusori opus est naturales copias legere ut progrediatur. Quoniam lusor mundum patefacit, ei licet locis speciebusque nomen vocare. Quam propinquus scopus est tam periculosum iter fit, quod spatialia proelia afferuntur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.gameblog.fr/jeux/8090_no-man-s-sky (Francogallice)
  2. http://www.numerama.com/sciences/133517-la-generation-procedurale-ou-comment-le-jeu-video-devient-infini.html (Francogallice)
  3. https://www.playstation.com/fr-fr/games/no-mans-sky-ps4 (Francogallice)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!