Nicolaus Ebner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Klaus Ebner anno 2008.

Nicolaus (Klaus) Ebner (Vindobonae in Austria die 8 Augusti 1964 natus, ibidem habitans) est scriptor et interpres. Praecipue Theodisce oratione soluta scribit, praeterea Catalane carmina pangit. Annis 1980 libros de partibus programmationis divulgavit; prima narratiuncularum collectio anno 2007 edita est.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Linguis Romanicis et Germanicae, arti translationis et oeconomiae Europaeae studuit.[1] Annis 1980 etiam pro quadam societate litteraria et periodico laborabat.[2] Deinde compluribus fungebatur muneribus, nempe interpretis, praeceptoris linguae, moderatorisque societatum mercatoriarum.[3] Per annos 1990 tractatus librosque de programmatibus retibusque computatralibus scripsit.[4].

Finitis scholae studiis iam narratiunculas, carmina fabulasque radiophonicas scribebat.[5] Tum periodicis culturalibus prima opera litterarum divulgabat. Ab anno 2005 frequentius scripta sua in periodicis anthologiisque divulgabat.[6] Partem poesis suae Catalanice scribit. Cum stipendio gubernationis Austriae anno 2007 commentationem itinerarium de principatu in Pyrenaeis Andorra scripsit.[7]

Anno 1982, Ebner magnum praemium adulescentiae Austriacum (Großer Österreichischer Jugendpreis) accepit pro fabella Das Brandmal ('stigma'). Ioannes Weigel, criticus sodalisque iudicum, auctorem fabellae cum fabellario undevicesimi saeculi Austriaco Ferdinando von Saar comparavit.[8] Fabella res adulescentis narrat qui munere civili videntem mirum pensionarium cognoscit. Accipit paulatim miram pensionarii naturam effectus peritiarum per secundum bellum mundanum esse cum ille in campo hominum deprehensorum fuit. Adulescens discit quas partes Austria illo tempore egit. Fabella in Theodisco Israelis diurno divulgata est.[9]

De consecutionibus societatum multiculturalis, mentibus variis, linguis, populis religionibusque scribit.[10] Indulgentia plus interest libro secundo Auf der Kippe (In extremo). Praemio Nosside judices carmen vir chartae memoraverunt, cuius cena solitudo et pulpamentum spes est.[11] Ecce carmen plenum Theodisce cum translatione in Latinam:[12]

Theodisce Latine

ein Zettler krank
vergessen ganz im Suff
die Wagenräder sperren
zäh
sein Mahl besteht aus Einsamkeit
garniert
mit Sehnsucht nach Vergangenem
betört von lauten Rufen
Hoffnung
wie vor langem sie
verlosch

chartarius aegrotus
in ebrietate oblivioni datus
rotis currus sufflaminatis
tenaciter
sua cena ex solitudine constat
cum pulpamento
desiderii praeteritorum
strepentibus clamoribus infatuatus
spes
quae iam pridem
emortua est

Initio 2008, Klaus Ebner praemio litterarum Wiener Werkstattpreis 2007 laureatus est. Narratiuncula victoriosa Der Flügel Last (Onus alae) puellam septem annos nata cancrum habentem describet. Modus scribendi de prospectu puellae admonet. Commentatio victoriosa Was blieb vom Weißen Ritter? (Quid de equestre albo permanuit?) fabulam Romanensis mediaevalis scriptoris Valentiae Joanot Martorell introducit; auctor sua peritia lectore cum factis historicis litterariisque coniunxit.[13]

Genus scribendi electione verborum diligentissime describitur. Quodque sententia suam musicam habet, praecipue prosa lyrica sonat. Paul C. Jezek diurnarius sententias scriptoris cum „pictura iaponia“ comparavit: „quodque verbum maxima diligentia electa est“.[14] De libro Auf der Kippe (In extremo) criticus Wolfgang Ratz dixit: „Subtilitas grammatica sensusque pro aestheticam (si forte sic scriptoris vena romanica videatur?) auctoris prosae proprii sunt. Longissimae animo proclivi ad absurdas facetias sententiae nullum propositum omittunt atque res peregrinorum et coniugalem fidem et cetera tractant.“[15]

Vindobonae Klaus Ebner vivit et laborat atque societatibus scriptorum austriacorum Grazer Autorinnen Autorenversammlung (GAV)[16] et Österreichischer Schriftstellerverband (ÖSV) membrum est.

Praemia litterarum[recensere | fontem recensere]

  • 2008 Stipendium litteris gubernationis Austriacae
  • 2007 Wiener Werkstattpreis 2007, praemium principale et victor generum narratiuncula et commentatio (Vindobona)
  • 2007 Stipendium litteris pro iter gubernationis Austriacae
  • 2007 Mentio Praemio Omnium Gentium Poesis Nosside (Rhegium Iulium)
  • 2005 Feldkircher Lyrikpreis (Praemium poesis Feldchirichae, Cisarulanae) (quartus)
  • 2004 La Catalana de Lletres 2004, mentio et divulgatio unius carminis anthologia concursi (Barcino)
  • 1988 Erster Österreichischer Jugendpreis (Primum praemium adulescentiae Austriacum) pro commenticiam fabulam Nils
  • 1984 Praemium pro Fabula Radiophonica periodici TEXTE (tertium)
  • 1982 Großer Österreichischer Jugendpreis (Magnum praemium adulescentiae Austriacum) pro fabella Das Brandmal/Stigma

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri Theodisci[recensere | fontem recensere]

Libri Catalani[recensere | fontem recensere]

Publicationes in anthologiis[recensere | fontem recensere]

  • Die Stadt und das Meer/Urbs et mare; commentatio, in: Reisenotizen, Editoria FAZ, Vindobona 2007, ISBN 978-3-9502299-4-3.
  • Routiniert/Versatus; narratiuncula, in: Sexlibris, Editoria Schreiblust, Dortmund 2007, ISBN 978-3-9808278-1-2.
  • Weinprobe/Degustatio vini; narratiuncula, in: Das Mädchen aus dem Wald, Editoria Lerato, Oschersleben (Germania) 2006, ISBN 3-938882-14-X.
  • El perquè de tot plegat/Causa totius; poesis, in: La Catalana de Lletres 2004, Editoria Cossetània, Barcino 2005, ISBN 84-9791-098-2.
  • Das Begräbnis/Funus; narratiuncula, in: Kaleidoskop, Editoria Atelier, Vindobona 2005, ISBN 3-902498-01-3.
  • Abflug/Avolatio; narratiuncula, in: Gedanken-Brücken, Editoria Doppelpunkt, Vindobona 2000, ISBN 3-85273-102-X.
  • Island/Islandia; carmen, in: Vom Wort zum Buch, Editoria Doppelpunkt, Vindobona 1997, ISBN 3-85273-056-2.
  • Heimfahrt/Reditus; narratiuncula, in: Ohnmacht Kind, Boesskraut & Bernardi, Vindobona 1994, ISBN 3-7004-0660-6.
  • Träume/Somnia; prosa brevis, in: Junge Literatur aus Österreich 85/86, Österreichischer Bundesverlag, Vindobona 1986, ISBN 3-215-06096-5.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. biographiam in Ebner, Nicolaus: Auf der Kippe, Neckenmarkt 2008, p. 139.
  2. Secundum quod ipse in periodico Texte scripsit.
  3. Dieter Lorenz et Klaus Ebner, DNS-Implementierung im Windows-Netzwerk (Microsoft Press, Unterschleißheim, 2004), 427 (De auctoribus).
  4. Divulgavit editoriis Data Becker, Markt & Technik, IWT, TEWI et Microsoft Press.
  5. Cf. divulgationes periodicis Texte (1983–1986) et Lesezirkel (editiones 20 et 27).
  6. Anno 2005 saltem novem verba divulgavit, velut periodicis Literarisches Österreich 2/2005, Literatur und Kritik 397/398, Lyrikzeit (periodicum interretiale) Gegenwind 21, die Rampe 4/2005, Schnipsel (periodicum interretiale) cum duabus contributionibus, Schreibkraft 12 et Volltext.net (periodicum interretiale).
  7. Colloquium interrogatorium cum Christof G. Pelz pagina domestica scriptoris de commentationibus.
  8. "Ab nach Frankreich," Club 1 Magazin 1/83 (1983): 10.
  9. Nicolaus Ebner, "Das Brandmal," Israel Nachrichten, Aprili 1983.
  10. Confer velut narratiunculas Notruf, Momentaufnahme, et Der Pflegling in Nicolaus Ebner, Lose (Neckenmarkt 2007).
  11. Amoroso, Giuseppe: L'immaginario dei poeti del Nosside 2007 e il loro potere di esprimere il mondo (Rhegium Iulium: Città del Sole Edizioni, 2007), ISBN 978-88-7351-184-7, p. 41 (italice).
  12. Ebner, Nicolaus: ein Zettler krank, in Pasquale Amato et Mariela Johnson Salfrán, Nosside 2007 (Città del Sole Edizioni, Rhegium Iulium 2007), p. 113.
  13. Utraque anthologia concursi divulgata est - Schaden, Peter (ed.): wordshop x, Editoria FZA, Vindobona 2008.
  14. Jezek, Paul C. in: Club 1 Magazin Nr. 54/1988, p. 11. „Seine Zeilen sind wie japanische Malerei: Jedes Wort ist sorgfältig gewählt.“
  15. Ratz, Wolfgang: Iudicatio de libro Auf der Kippe, in: Literarisches Österreich 2/2008, p. 20-21. „Sprachliche Präzision und ausgeprägtes Formbewusstsein (ob hier die romanische bzw. romanistische Ader des Autors durchbricht?) charakterisieren Ebners Prosa. Die oft in indirekter Rede gestarteten Bandwurmsätze mit Hang zur Groteske lassen kaum ein aktuelles Thema unseres Alltags aus, von der Ausländerfrage bis zur ehelichen Treue.“
  16. Cf. ascriptionem auctorae apud societatem Grazer Autorenversammlung.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]